Il duomo di Spoleto/Appendice

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Appendice

../Delle origini, secondo i documenti IncludiIntestazione 28 luglio 2017 100% Da definire

Delle origini, secondo i documenti
[p. 35 modifica]

APPENDICE



[p. 37 modifica]

I.

INSTITVTIO
CANONICORVM SANCTAE MARIAE
CVM DONATIONE FACTA
ANNO SALVTIS MLXVII.1

IOHANNES (Monogramma). Cum in rerum mundanarum dispositione legis factores minime audeant vel debeant aliud, nisi hoc quod iure | didicerant, memorie litterarum commendare, quanto magis divine legis cultores beneficia que sacris | altaribus offerre satagunt, ita sacris institutis corroborare atque munire debent ut nemo sancte matris ecclesie persecutorum ea | supradicta beneficia possit dissipare atque minuere. Cuius de causa, ego Andreas sancte spoletine sedis provisor indignus admodum rogatus | ab universo clero et populo eiusdem sedis ut per institutionem norme canonicorum eam sublimassem, quorum iuste petitioni dare | consensum negare nolens sed totius bone voluntatis affectum prebens, dignum duxi omnibus fidelibus Christi notificare qualiter et quibus | [p. 38 modifica] inpensis beneficiis prefatam ecclesiam statutis sanctorum patrum commendavi. Verumtamen ob honorem sancte et intemerate virginis Marie atque | omnium Sanctorum, et ob remedium omnium parentum nostrorum, nec non omnium fidelium cristianorum, et eorum omnium quorum corpora infra cimiterium prefate | ecclesie sancte Marie requiescunt vel deinceps in eodem humata fuerint, atque ob remedium anime domini nostri Imperatoris Hejnrici felicis | memorie et pro incolumitate filii sui Regis Hejnerici, et omnium successorum eius, de facultatibus eiusdem episcopatus illic Deo semper militan | tibus canonicis, atque sub constitutione divine regule vitam degentibus perpetualiter quandam partem concedimus et per singula queque | distintis nominibus pernominamus: videlicet terra que iuxta ecclesia adiacet, cum domibus et sine domibus. Latera vero eiusdem terre ec sunt: | primum latus ecclesia; secundum latus descendens ab ostio ecclesie, per gradus, in viam que infra se continet terra et domum et ortum presbyteri Petri eiusdem | ecclesie famuli et domum Iohannis similiter usque in trivuna sancti Primiani. Similiter concedimus et confirmamus predictae Canonice plebem tori | nensem et plebem veruclana et plebem sancti Iohannis in campo, cum decimis et ofertionibus seu oblationibus vivorum ac mortuorum. Similiter con | cedimus omnem decimationem que dare debent omines abitatores de Fracta, que nominatur Albertissca, vel si aliud nomen | predicta fracta abuit. Similiter concedimus omnem decimationem que dare debent omines abitantes circa ecclesia sancte Marie in campo, usque ad aquam Marrubbie. Insuper concedimus de plebe sancti Gregorii, de tertia parte, duas portiones cum ecclesia, cum decimis et oblationibus | vivorum et mortuorum. Insuper concedimus terre tertiam partem filiorum Cecilie que Duranti iam tenuit, cum vineis infra pertinentia plebe sancti Savini | infra pertinentia de predicta plebe, concedimus tantam terram ut fiant cum ista modiorum XXX, et duos modiorum de vinea (due parole abrase) iuxta Tisinum. Insuper concedimus et per uius paginam Decreti confirmamus in anhc Canonica a nobis institutam, idest ipsa terra et vinea in | pjaja montis sancti Elie supra spoletinum Episcopatum, que est posita a [p. 39 modifica] lateribus eius: a primo lato secus muro ipsius ecclesie sancte Ma | rie, ab alio muro civitatis, a capite ecclesia sancti Elie, ab alio latere revertente de ipsu monte sicut descendit in ca | salini quod Adelbertus modo tenet et Iohannes presbyter et venit in ipso muro de ecclesia istius episcopatus, qui est primo lato cum ecclesia sancti Angeli. Insu | per concedimus terram quam clerici eiusdem ecclesiae nunc tenent, ubicumque inventa vel inquisita fuerit cum tribus partibus decime to | tius civitatis et tribus partibus offertionum ecclesie sancte Marie. Quartam partem vero decime et candelarum et denariorum, ofertionum michi et successoribus meis reservo (una parola abrasa) de medietate decime que infra ecclesia venit et medietate offertionum | (abrase alcune parole) | cum terra et vinea de quibus clerici qui nunc usque partem abuerant qui in Canonica non intrant illis reservamus in vita | illorum, post decessum eorum in eadem deveniad Canonica; oblationes vero vivorum ac mortuorum quas vobis canonicis singulariter | venerint integrum confirmamus. Ec omnia dona et beneficia sicut superius scripsimus et cum omnia infra se vel super se abentia | per anc Decreti paginam concedimus et confirmamus pretaxatae Canonice et tibi presbytero Petro cui prioratum damus (spazio inter lineare di una riga) cum ceteris fratribus siprital qui in ac Canonica adgregati erunt usque in evum ad abendum, tenendum, frudiandum, lucran | dum et pro animabus fratrum inter se spiritaliter ac canonice congregandum et reconciliandum ut eius non deveniant ofensa so... | (manca una parola abrasa) ut (?) nos nostrosque sucessores pro animabus quibus curam impendere debemus ut nullus anc Canonicam dissolvat sed ab omnibus in per | petuum observetur. Auctoritate vero eligendi Priorem de eadem congregatione mortuo Priore, et non aliunde, tamen, | absque premio, concedimus canonicis. Si quis vero aut ego vel sucessores nostri, quod absit, temerarius hoc quod per Decreti uius | paginam confirmavimus dissolvere vel infringere tentaverit, in primis confodiatur gladio Omnipotentis Dei | et sancte Marie omniumque Sanctorum; insuper componat in palatio Inperatoris auri ebrizzo libras XXX et, post soluta | pena, hoc Decretum stabile et indesolubile in evum permaneat. Et quia [p. 40 modifica] pro cautela futuri temporis et pro | retinenda memoria Iohannes iudex civitati spoletine scripsi in anno ab incarnatione Domini millesimo LXVII | et regnante Hejnrico Rege anno eius nono et dies m ianuarias quod est XIIII - Kalendas februarias per indictionem | VIII.

Simbolo PX.png
Ego Andreas spoletinus humilis Episcopus hoc Decretum fieri rogavi et manu mea subscripsi, huius autem institutionis regimen | mihi in vita mea reservo + Ego Albertus archidiaconus hoc Decretum consensi + Ego Adam archipresbyter hoc Decretum consensi + Ego Atto presbyter et primicereus consensi | + Ego Franco levita primus defensor consensi + Ego Petrus presbyter et cardinalis consensi + Ego Albertus presbyter et cardenale et custos ecclesie (sono abrase alcune parole) + Ego Adam sancte spoletane ecclesie diaconus consensi + Ego Berardus presbyter et cardinalis consensi. | + Eldezzo qui Merono (?) etiam rogatus et Teutiu filiu Letoni | qui fuit iudice et Nerone filiu Bertoni rogati in hoc Decretu testi sunt.

IOHANNES (monogrammma) notarius et iudex qui supra scripsi et inclausi.



[p. 41 modifica]

II.
BOLLA DI PAPA ALESSANDRO II.

colla quale confermò, nell’anno 1069, ai Canonici della Cattedrale di Spoleto le donazioni del Vescovo Andrea.


ALEXANDER EPISCOPVS SERVVS SERVORVM DEI. | Petro uenerabili preposito canonicae sanctae Mariae in matrice ecclesia Spoletani episcopatus suisque successoribus in perpetuum. Quoniam diuinae miserationis clementia nos in speculo2 universalis amministrationis constituit, ex consideratione nostri officii cogimur uniuersis ecclesiis prouidere. Ideoque tum rogatione episcopi tui Andree | tum tuis deuotis precibus, amande fili, flexi, te tuosque fratres ac prefatam canonicam cum omnibus sibi legaliter pertinentibus sub munimine et tutela apostolicae defensionis suscipimus et confirmamus prefate canonicae quicquid nunc iuste habet et quicquid predictus Andreas episcopus eiusdem ecclesiae eidem canonicae tradidit atque concessit, | uidelicet plebem sancti Iohannis in Campo et decimam sanctae Mariae in Campo cum decima Azzanine fractae et plebem sancti Gregorii in Nido et curtim sancti Angeli in Capite cum omnibus infra se habentibus et plebem de Verclano et plebem de Turino et plebem de Bernano et plebem de Lederano et tres partes totius ciuitatis | decimae uidelicet Spoletine cum tribus partibus oblationum uiuorum ac mortuorum et terram totam pertinentem [pre] [p. 42 modifica] fate canonicae et quicquid predicta canonica deinceps iuste acquisitura est, tam largitione predicta episcopi Andree siue omnium successorum eius quam oblatione quorumcumque fidelium in plebibus et cappellis decimis | et primitiis, terris et uineis seu cuiuslibet generis possessionibus, salua in omnibus reuerentia proprii episcopi. Concedimus itaque tibi Petro preposito et omnibus eiusdem [can]onicae fratribus uestrisque omnibus successoribus hec omnia que suprascripta sunt. Statuentes ut nullus archiepiscopus episcopus Rex dux marchio comes seu aliqua | ecclesiasticarum uel secularium magna paruaque persona uos inquietare et iam dictam canonicam de omnibus supra memoratis rebus diuestire uel quid ab eius iure in aliud transferre presumat, seruato in omnibus iure sanctae Romanae ecclesiae et priuilegio. Quisquis autem temerario ausu, quod absit, huius nostre sanctionis priuilegium | contraierit et illud in totum partemue infregerit, nisi ammonitus digna satisfactione quod contra nostra apostolica statuta deliquerat, emendauerit, sciat se apostolice excommunicationis ac anathematis uinculo grauiter innodatum ac per hoc cum diabolo et angelis eius atrocibus penis miserabiliter deputatum. | At uero qui pio intuitu custos et observator huius nostrae statutionis extiterit, apostolicae benedictionis habundantia repleatur.

R. BV.

Datum Narnensi urbe XVII. Kal. februarii per manus Petri clerici fungentis uice Retri sancte Romane ecclesie subdiaconi ac bibliothecarii, anno ab incarnatione domini milesimo sexagesimo VIIII, pontificatus vero domni Alexandri pape secundi VIII, indictione VII.

B. dep.



Note

  1.  Come è detto nel testo, questa pergamena, che si conserva nell’Archivio Capitolare del Duomo di Spoleto, e lunga m. 0,72 e larga m. 0,50. È tutta scritta in una sola pagina, con caratteri molto chiari dell’XI secolo, ed è ottimamente conservata, meno alcune intenzionali abrasioni, notate al loro luogo in questa nostra ristampa.
     Nel rovescio, la pergamena reca due scritte: una in caratteri, come sembra, del XV secolo, della quale restano poche parole:... Spoletum... de donatione... decimarum et mo... et domorum et ortorum... La seconda preceduta dal numero XII, è quella stessa che abbiamo creduto di porre qui in capo all’Atto. Ambedue, come è chiaro, non sono altro che indicazioni della sostanza del Decreto.
     Nella riproduzione di questo prezioso documento, pur sciogliendo le abbreviazioni, abbiamo cercato di essere fedelissimi all’originale.
  2. sic loco specula.
    Conduco questa ristampa della Bolla di Alessandro II, che si conserva nell’Archivio Capitolare del Duomo di Spoleto, ma che io non ho potuto ancora vedere, in base ad un apografo gentilmente comunicatomi dall’illustre Direttore dei R. Istituto storico Prussiano in Roma, Prof. P. Kehr, al quale ne rendo qui, pubblicamente, le più sentite grazie.