Le monete di Venezia/Documento III

Da Wikisource.
Documento III

../Documento II ../Documento IV IncludiIntestazione 24 novembre 2023 75% Da definire

Documento II Documento IV

[p. 307 modifica]

DOCUMENTO III.

(pag. 70).


In nomine domini dei et salvatoris nostri iesu christi. Anno domini millesimo centesimo septuagesimo tercio mense Novembris Inditione Septima rivoalto. Honore et privatis commodis quamvis quislibet gaudeat in providendo comuni et utilitati totjus provincje saluti. si minus providus extiterit; sua nullatenus bona sibi reputantur ad gloriam, si ex ipsius negligentia patrie secuntur incommoda. Igitur Nos Sebastianus ziani dei gratia venecie dalmacie atque chroatie dux. profectum et honorem patrie nostre de bono in melius augere volentes; cum iudicibus et sapientibus nostris collaudatione atque confirmatione populi venecie per huius nostri decreti promissionem . stabilientes stabilimus . et sub gravi comminatione et pena mandantes iniungimus, quod ab hac die in antea nullus tabernarius massculus neque femina neque aliquis per eos. libram Vini nitra duos Veronenses vendere presummat, preter vinum deromania. et neque aliquod vinum quod vendendum sit fraudare . neque cum illo aquam vel aliud vinum misscere audeat, sed cum iusta libra, cum ea videlicet quam vicedominus vel gastaldio illi dederit, vinum vendere debeat, et neque timore vel fraude vitare debeat vinum recipere ad vendendum ab aliquo homine. Furtum etiam nullum scienter suscipere debeat, nec faciat suscipi. Nullus autem iactans vinum in tabernas, aliquod [p. 308 modifica]vinum iactandum in tabernas fraudare neque cum illo aquam vel aliud vinum misscere presumat. nec misscere neque illud fraudare faciat, sed sicut purus illud comparaverit, sic in tabernam illud iactare debeat sine aliqua frauda Nullus autem venditor blave, aliquam de cetero blavam in toto districtu venecie comparare aliquo ingenio presumat ad revendum (sic) illam et neque eam fraudare audeat, neque faciat illam fraudare. Cum iusto quoque stario vendat illam et vendere faciat. Et cum iusta rosoria et rotunda radat et radere faciat. Foris vero veneciam nullus aliquam blavam que in navi sit posita ad veniendum in veneciam aliquo modo comparare audeat, ad revendendum illam. Nec liceat deinceps alicui incanovare aliquam blavam pro incarire illa, neque sit ausus aliquis portare blavam foris veneciam in aliquam partem sine nostra et aliorum ducum qui post nos futuri sunt licencia. Ad hec quoque precipimus ut nullus pistor non massculus neque femina de cetero in sua potestate tenere audeat, neque tenere faciat inter frumentum et farinam ultra unum modium. Et panem ad illam pensam facere et vendere debeat quam vicedominus aut gastaldio illi dederit. Nullus preterea biccarius; bone carnis vacine seu bovine libram ultra duos veronenses. et minus bone, duas libras ultra tres veronenses, et porcine carnis recentis libram ultra tres veronenses aliquo ingenio vendere sit ausus, nec vendere faciat. Junctam quoque de eisdem carnibus ipse det vel dare faciat. Sicce vero carnis de romania et de sclavinia libram ultra tres veronenses et de lombardia carnis sicce libram, ultra quattuor veronenses nullus vendere presumat. nec aliquo ingenio vendere faciat. Et iuste atque cum iusta statera predictas omnes carnes pensare debeat et pensare faciat. Nulli quoque licitum sit iniustas stateras, nec pensas, nec Bellacias a modo secum tenere, nec cum eis quocumque modo pensare. Nec etiam presummat aliquis, ultra quadraginta solidos veronenses anphoram alicuius vini emere neque vendere, preter vinum de romania. Pissces autem nullus ultra hunc ordinem aliqua ratione vendere presummat. videlicet libram sturionis. et trote. et rumbi; non plus de tribus veronensibus. libram Vairoli. et aurate, et megle. et Barbonum. et scorpenum. et de lusernis. et de grandis passeris, atque de grandis sfolliis. seu de grandis anguillis, non plus de duobus veronensibus. libram de gradis (sic) luciis cavedagnis friskis et salavadis non plus de duobus veronensibus. duas libras de grandis tenkis non pus (sic) de tribus veronensibus. reliquorum autem omnium pisscium aque salse et dulcis libram; non plus de uno veronense vendere presumat. Stabilientes ad hec publica auctoritate sanccimus. ut ab hac die in antea, nulli sit licitum, ultra viginti quinque libras veronenses miliarium olei aliquo [p. 309 modifica]ingenio comparare pro incanovare illud, et hoc volumus perpetuis temporibus firmiter observari, ut omni tempore sicut; a nobis et a ducibus venecie qui per tempora erunt, mandatum fuerit per bannum. sic ternarii et hii qui oleum incanovatum habuerint, sine omni conditione illud vendere debeant. Nullus quoque aucas. nec aucellas, nèc pullos in venecia ad revendendum emere audeat. Poma insuper ad revendendum ; nullus in venecia in venecia (sic) emere presummat. Et quia suprascripta omnia sine aliqua diminucione integra et illibata perpetuis temporibus volumus observari, per presenti» nostri publici instrumenti promissionem sancimus, ut nullus de cetero neque massculus neque fèmina. aliquem de suprascriptis ordinibus sibi assummere presummat. nisi prius notum fecerit nobis et eis qui nobis sunt ducibus successuri et curie. Si quis igitur temerarius neglecta suprascripta publica nostra costitucione. que dicta sunt non observaverit, vel alicui cause de supra memoratis causis obvius extiterit; liceat iusticiariis quos nunc ordinavimus, èt qui per tempora ordinati a ducibus erunt, bannum et res vendendas quas illi invenerint, semper cum offenderit auferre, et insuper offensor pro tanta culpa et presumcione; omnia que in hoc mundo habuerit amittat, que omnia in domnicalem nostrum deveniant, et presentis publici decreti promissio; inconcusso robore, perpetuis temporibus in sua permaneat firmitate. Libram vero de luciis sicis non plus de tribus véronensibus nullus vendere presummat et si quis fecerit subiacebit suprascripte pene.

+ Ego sebastianus Ziani dei gratia dux manu mea subscripsi.
+ Ego aurio mastro petro iudex m. m. s. s.
+ Ego petrus fuscareno iudex m. m. s. s.
+ Ego andreas dandulo iudex m. m. s. s.
+ Ego Jacobus contarenus iudex m. m. s. s.
+ Ego vitalis faletro avocatori comuni m. m. s. s.
+ Ego michael citinus avocator comuni m. m. s. s.
+ Ego Phylippus faletro camar&rius comuni m. m. s. s.
+ Ego philipus greco camararius comuni m. m. s. s.
+ Ego Rainero batiauro vicedomino m. m. s. s.
+ Ego matheo tarvisianus vicedomino m. m. s. s.
+ Ego dominicus maureceny comes Jadre m. m. s. s.
+ Ego stefanus baroci m. m. s. s.
+ Ego aureus dauro m. m. s. s.
+ Ego marcus martinacius m. m. s. s.

[p. 310 modifica]

+ Ego patrua quirinua m. m. s. s.
+ Ego patrua viliori m. m. s. s.
+ Ego Beurieo gradoaico m. m. s. s.
+ Ego patrua teupulo m. m. s. s.

Fuit in diebus Illis, aurio mastro patro. Judex, petro baroci m. m. s. s.

+ Ego annaniaa quirinua m. m. s. s.
+ Ego henricua civrauo m. m. s. s.
+ Ego m&rcua fuacarari m. m. s. s.
+ Ego Johannes Vilioni bl. m. s. s.
+ Ego leonardua banacci m. m. s. s.
+ Ego dominicus faletro m. m. a a.
+ Ego Johannea mauroeeno m. m. s. s
+ Ego dominicua mauraoenua teatia subecripai..
+ Ego Vido de equilo t t s. s
+ Ego dominicua mengulo t. t s. s.
+ Ego henricua fuscari m. m. s. s.
+ Ego marcus istrigo m. m. s. s.
                         (Fra la I.ª e la II.ª colonna).
+ Ego Stefanus ruibulo m. m. s. s.
                                     (Nella II.ª colonna).
+ Ego petrus belli m. m. s. s.
+ Ego Johannes regini m. m. s. s.
+ Ego stefanus de equilo m. m. s. s.
+ Ego Giberto dandulo m. m. s. s.
+ Ego andrea capellexi m. m. s. s.
+ Ego leonardus navigaioso m. m. s. s.
+ Ego marcus dequilo m. m. s. s.
+ Ego Johannes dacanale m. m. s. s.
+ Ego Jacobus badovario m. m. s. s.
+ Ego Johennes tanoligo m. m. s. s.
+ Ego gracianus gradonicus m. m. s. s.
+ Ego vitalis citinus t. t. s. s.
+ Ego Johannes faletro m. m. s. s.
+ Ego petrus badovario m. m. s. s.
+ Ego Johannes contarenus m. m. s. s.
+ Ego jacobus badovario m. m. s. s.

[p. 311 modifica]

+ Ego leo truno s. s.
+ Ego barbadicus m. m. s. s.
+ Ego . p . venancio m. m. s. s.
+ Ego marcus longo m. m. s. s.
+ Ego bonabile dondulo m. m. s. s.
+ Ego petrus bozzo (o bello?) m. m. s. s.
+ Ego dominicus rainnaudo m. m. s. s.
+ Ego dominicus caravello m. m. s. s.
+ Ego stefanus calbo m. m. s. s.

      (Segno tabellionare). Ego Johannes Navigaiosus subdiaconus et Notarius complevi et Roboravi.

(Pergamena originale nell’Archivio di Stato in Venezia. — Ducali e atti diplomatici, busta VI, n. 2).