Le monete di Venezia/Documento XVII

Da Wikisource.
Documento XVII

../Documento XVI ../Documento XVIII IncludiIntestazione 12 gennaio 2024 75% Da definire

Documento XVI Documento XVIII

[p. 348 modifica]

DOCUMENTO XVII.

MCGCLXXXXIIII, die IIII Junii.

Capta.

Quod pro utilitate et bono civitatis et comodo mercatorum, et ut moneta aurea hic remaneat, et non extrahatur nisi in quam minori quantitate fieri potest; Vadit pars quod grossi de cecha qui de cetero cudentur in cecha nostra,, sicut fuit intentio terre quando provisum fuit de soldinis, reducantur ad scandaium, pondus, modum, regulam et ordinem soldinorum in omnibus et per omnia; sed debeat responderi pondus pro pondere, non valentes pauciores grossis CXXVI 1/2 nec plures CXXVII 1/2 pro marcha, solventibus mercatoribus officialibus ceche omnes expensas et callum. Intelligendo et declarando quod expense et callum sint in totum soldi VIIII parvorum pro marcha, sicut esse debent, prout inferius particulariter est notatum. De diversitate vero stampe [p. 349 modifica]remaneat ad examinationem et deliberationem Collegii domini, consiliariorum, capitum, sapientum et provisorum communis vel maioris partis.

Callum et expense sunt iste:


Primo pro callo soldi 2, parvuli 2 pro marcha
in monetis.
pro operariis » 3, » -
pro mendatoribus » 1, » -
pro stampitoribus » 1, * 4
pro fonditoribus » 0, » 2
Duobus gastaldionibus » 0 » 4
Officialibus, sive massariis
   et ponderatoribus
» 0, » 4
Pro gnrzolis et carbonibus » 0, » 8
Senato, Misti, reg. 48, carte 10.