Le orazioni inaugurali, il De italorum sapientia e le polemiche/Orazioni inaugurali/Oratio V

Da Wikisource.
Oratio V: Respublicas tum maxime belli gloria inclytas et rerum imperio potentes, cum maxime literis floruerunt

../Oratio IV ../Oratio VI IncludiIntestazione 6 luglio 2021 25% Da definire

Oratio V: Respublicas tum maxime belli gloria inclytas et rerum imperio potentes, cum maxime literis floruerunt
Orazioni inaugurali - Oratio IV Orazioni inaugurali - Oratio VI

ORATIO V

habita XV kal. novembris anno MDCCV
cuius argumentum:

Respublicas tum maxime belli gloria inclytas et rerum imperio
potentes, cum maxime literis floruerunt .

Etsi diu multumque de re Iiteraria et militari inter doctissimos homines utra dignitate alteri praestet disputatimi sit, et etiamnum disputetur; ac literati viri, ut qui suam rem agunt, multa prò suis studiis et graviter et copiose dicant; tamen stant prò militari non pauca ingentis ponderis momentique argumenta, quae convellere aut labefactare vix possunt. Militia namque exercetur virtus omnium praestantissima, fortitudo, qua homines abeunt in heroas. Vita autem literatorum umbratilis. Armis non autem literis fundantur et augentur imperia; et bello potentes populi aliis formidini sunt, at literariis artibus dediti aliorum iniuriis expositi. Quare merito principes respublicaeque viros bello claros summis amplissimisque honoribus fere semper afficiunt: et ad quam dignitatem domus senatoria longo togatorum stemmate maiorum aegre perveniret, unus homo novus una belli re bene gesta tam cito evehitur, ut evolasse videatur. Et quamquam ad haec literarum patroni respondeant: si fortitudo heroica virtus habetur, prudentia sit ferme divina, quae mollia fortunae novit tempora et casus in industriam vertit, et quid praestantius esse contendunt imperia conservari consilio quam parari virtute et vereri principes quam metuere; et saepe item togatos ad honores maximos in republica et summam potentiam adeptos esse commemoranti tamen vel levia, vel dubia, vel aequa opponunt, ut de utrius praestantia nondum edam liqueat. Itaque ego quo ad vos, generosi adolescentes, quos commune nostrae gentis ingenium, non necessitate aut utilitate sed honestate et gloria ad praecla-

rissima quaeque ducit, aliquid firmius certius praestantiusque prò vestris studiis afferrem, id vobis argumentum propono: Respublicas tum maxime belli gloria inclytas et rerum imperio potentes, cum maxime literis floruerunt. Vestros video in cuiusque fronte arrectos prae admiratione animos, auditores, quod proposuerim ab armis literas nedum non corrumpi, sed per has illas iuvari? Caussa est quidem inopinata; sed quain vera, prò vestra humanitate, per silentium attendile. Sed antequam solvamus e litore, densus argumentorum turbo in portu ipso coortus nisi solis radiis discussus sit, in altum intendere vela non possumus. Ita namque natura misere comparatum, ut temerario mentis praecipitio praeripiamus errores, et ad quod verum recta pergere nati sumus, non nisi per viarum amfractus circumducamur; quod ipsum in praesentia experimur, cum quae vera proponimus praeter fidem putentur. Nani qui fieri potest, dixerit aliquis, ut ingens belli adorea et summa sapientiae laus in una eademque republica altera alteram non patiatur modo, sed comitetur et iuvet, quando militia corporum robora deligit, literarum disciplinai conficiunt; bellum efferat, sapientia cicurat animos; rixarum gaudentes milites, ocii amantes philosophi, animarum prodigi bello apti, sapientiae studiosi prae longa sciendi copia vitae brevitatem queruntur; ac denique armis belli humano generi paratur exitium, sapientiae officiis Humana societas conservatur? Qui haec nobis obiectant, ii scilicet nos putare arbitrantur, ut qui literarum studiis incumbunt, ii ipsi militiam profiteantur necesse sit. Quamquam quid sapientem descendere in aciem praecinctum vetat? quod utinam, ut in exemplis, ita esset et moribus positum; nani alio certe animo prò republica sapiens pugnaret, quam qui prò vili stipe animas locant. At enim studia literarum hebetant vires, et durus militiae labor, Terre in agmine sarcinas; in acie ad aestivos soles totas dies vel in statione, vel in opere aestuare; hiemare, si ita necesse sit, inter paludum uligines, et sub love frigido stratos. Vera haec quidem; sed an ignoramus quanta sit animi vis quamque admirabilis? Amatores ad omnia ignavi ineptique dominarum imperio in fortissimos milites abiere ac prudentissimos duces. Quid

sapientes prae virtutis amore facturos putare licet? Nam qui sapientiam ociosam putant, non piane norunt. Ea enim est hominis emendatio. Nam mens et animus homo: mens autem erroribus obrupta, animus cupiditatibus depravatus. Sapientia utrique medetur malo, et mentem veritate, animum virtute format. Virtus instar ignis actuosa semper, totaque in vitae offíciis versatur: offíciorum praecipuum patriae commodis inservire, et bonara reipublicae dare operam. Cur igitur ociosi sapientes? ut sint, ubi oportet, bene negociosi; atque ob id ipsum vitae frugales, ut bene insumant; nec ullum per eos vitae dispendium utilius, quam prò republica. Sed non in eo stat nostra caussa, ut qui sapientes, iidem milites; sed in qua republica sapientiae summa gloria, ibidem ex aequo belli et imperii. Neque enim hic barbarica bella laudamus, quae magis ipsi barbari animorum contagione eflerant, quam ab iis efferentur. Nisi vero nihil interesse putatis, utrum Attila bella gerat an Xenophon. Hunno usquequaque infert arma, praeit horror, comitatur clades, vastitas sequitur; philosophus, dum resistitur, urget, instat; parta victoria, undique lenitas, clementia, miseratio. Superioris generis bella humano generi exitiosa, ubi sanguinis aurique avidi pugnant, ut deleant, excindant, depopulentur: haec vero, ubi contendunt quo res componant, humano generi necessaria. Quid enim sibi volunt graves ex eo iure conceptae formulae, nisi bona pace iniurias ad iuris hostimentum revocari; sin per pacem non liceat, ut armata vi vindicare inferendas, ulcisci acceptas ius sit: et fas nationum supremamque iuris gentium legem, conservationem humanae societatis, quam sapientes volunt, omnium offíciorum moderatricem, armatos milites asserere ac vindicare? Ex his, quae hactenus diximus, auditores, habetis armorum et literarum ingenia nedum non ab se invicem abhorrere, ut una res alterius sit dissultus et fuga; sed tam apte congruere, ut literae armis claritudinem concilient parentque ordinis dignitatem. At enim res nondum expedita, nam in referta adversariorum pharetra plura supersunt exemplorum tela, quae in nos coniiciant. Et

principio Spartani opponunt: quam non muris, sed pectoribus moenibant cives; eiusque imperii fines non flumine, non monte, non litore, non munimentis terminabant, sed basta; in acie probro sibi dari putabant vel deliberasse de fuga; itaque ne spolia quidem de hostibus dicabant diis, utpote relata de timidis; quod vincere in ditione fortunae, vinci in hominum esse potestate existimarent. At quibusnam bonis literis tanta belli laus adiuta? quas ut piane iguorarent, nec ullus omnino esset earum usus, Lycurgi lege cautum, ut ne leges scriberentur. Nodum hunc aliquanto intricatum fateor; non tamen Gordium existimo: nam cogitate quibus institutis artibusque ad eam belli gloriam perveniebant. Lacaenae matres vix natos pueros in clypeis nudos collocabant; mox, ut reptare poterant, item nudos in Eurota, glacie rigenti, ad futurae militiae patientiam indurabant; dein patres, ut fílli dolori assuescerent callumque obducerent, ad Hcrculis statuain flagris ferire, ut saepe sub plagis extincti caderent; furta legibus permittebant ad militarium stratagematum dexteritatem; et ex lege occumbere in acie, quam se dedere iubebantur. Huccine igitur rerum venimus, ut per expericntiam et legum necessitatem fortes veram fortitudinis laudem promereant? Nonne ex bis ipsis Laconum institutis videtis, rempublicam literis non fundatam, per quae foeda et aspera ad bellicam gloriam pervenire oportere? et ad imperatoria consilia non per honesta sed per naturae turpia acuat duces? Nam de eius imperii diuturnitate et amplitudine nibil dico, quae dum parva Graeciae particula fuit, diu quidem stetit; sed post paucos annos ab Atbeniensibus Peloponnesiaco bello victis, Spartani imperii gloria cum Cleomene omnis concidit. Sed iam bine quis elisus, bine item vires reficiat, et Carthaginiensem obiectet populum prorsus barbarum omniumque bumaniorum artium imperitum, qui nec Spartanis formatus moribus cum populo Romano tamen iis artibus iisque animis conccrtavit, ut diu orbis terrarum imperium utri inclinaret incertum. Quot enim consulares exercitus, quot praetorios unus Hannibal trucidava? quot signa, quot vexilla, quot aquilas cepit? quantum annulorum aureorum ex equitibus Romanis caesis metitus est? Ater

populo Romano Thrasymenus, funestus Trebia, detestabiles Cannae. Et hunc eludamus ictum. Numcrat quidem Poenus clades Romanis datas; sed actos de Romanis triumphos non numerat. Quid ita? Quid? con’erte utrinque belli caussas: Hannibal contra gentium ius lasque Saguntum petit, excindit, delet, ut inde belli fomenta rapiat; Romani a fide ad bellum adacti ut sociorum ulciscantur excidium. Conferte Scipionis in Hispania continentiam cura Hannibalis impura inter Campanos vita; intactam illius virtutem prudentiamque cura liuius perfidia; quanta ille humanitate, hic quanta crudelitate exercitus in officio ac fide contineat. Conferte cura Cartilagine Romam: liaec, cum acri obsidione tcneretur, iusto praecio fundos commercabatur, quem hostes insederant; illa, ubi semel ad moenia vidit hostes, funditus ruit: liaec conferte, et ab Romanis veram belli gloriam, eius gloriae umbram a Poenis stetisse comperietis. Sed dictis quis vestrum fortasse nondum etiam det manus, qui ex nostri temporis rebuspublicis Turcicam observarit a studiis literaruin prohibitam et maxinio imperio potentem armorumque gloria non vulgarem. At nisi Sergius impie Christiana doctrina abusus rempublicam Turcicam legibus fundasset, ncque in eam Arabum, qui literati fuerunt, bona militiae instituta defluxissent, neque a nostris et novae belli machinae et novae propugnandarum expugnandarumque urbiuni artes proditae essent, quid? non dico tantum hostem, sed ullani prorsus eam rempublicam liodie in orbe terrarum haberemus? Atque heic idem milii evenire intelligo, quod iis, qui per avia sibi muniunt viam, et duni obiecta amoliuntur, una opera et itineris partem faciunt. Etenim cum ea, quac proposito arguniento obstrui videbantur, disiiccremus, plurimum eius probavimus, quod bonaruni studia literarum ad rem bellicam impense conducant. Nunc autem, si paullo ociosius eius rei caussam vestigare velinius, illa, nisi fallor, praecipua videtur: quod bella sint iuris iudicia. Novam diffinitionem fortasse mirati estis; rationes attendile. Duplex liomini civitas: quarum unam natura dedit, alter2m nascendi conditio; illa coelo, liaec certis finibus terminatur; utraque suis legibus constituta; illam fas nationum, hanc populi,

senatus regisve iussa fundarunt; in utraque commercia, ibi foederibus, heic contractibus agitantur. Si quis privatus ex contractu obligatus sit, vel in legein fecerit, ius cum eo nostrum certís actionum formulis experimur; si quis autem populus in fas committat, vel foedus franget, quodnam conservandi humani iuris aflulget remedium? Bella et arma. Si igitur iuris civilis sacerdotes veram, non simulatam philosophiam profitentur; si respublicae legibus optime constitutae non sunt, nisiquas sapientes fundarunt; si unum XII Tabularum iibellum universis philosophorum bibliothecis Cicero grávissimus pbilosophus anteponit: cum tantum praestet gentium ius civili, quantum uni civitati universum genus humanum; quantum sapientiam rei bellicae, quae est humani iuris prudentia, usui esse ad perfectam gloriam existimabimus? Enimvero, auditores, summum belli ducem hac virtutum corona magis quam conspicua galea cristaque insigniri necesse est: iustitia, ut honestae subsint bello caussae; moderatione, ut noscat et irasci et ignoscere; continentia, ut victis populis non adimat, nisi licentiam iniuriae; clementia, ut servare, quam perdere captos malit: inter milites facilem, inter pacatos innoxium, fide apud hostes gravi. Has summo belli imperatori sapientia ad eximiam belli gloriam animi virtutes confert, eas modo mentis cognoscite. Dialectica iudicii continentem instituet, ne temere in caecas ruat insidias, geometria castrorum metationem, instructionemque ordinum erudiet, aciesque modo in orbem obtundere, modo extenuare, modo quadrare, modo in cuneos disponere prò re nata. Arithmetica ex loco, quem hostes insident, eorum rationem putabit; munimentorum altitudines et itinerum spatia optice eminus speculabitur: architectura arces extruet, loricas obstruet, proferet propugnacula, fossa obducet; ad tormentorum excogitationem, ad mores et ingenia pernoscenda medianica et moralis doctrina conferunt. Rerum gestarum lectio eum affert usum, habeat quid declinet, quid sequatur. Eloquentia ei adiumento est, ut segnes ad praelium excitet, re male gesta perculsos integret, victoria intemperantes coérceat. Quantum denique naturalis scientia conducat, ducum exempla confirmant, qui exercitus a lunae solisve deliquio conterritos, explicata caussa

erexerunt ad meliora. Hae tot tantaeque mentis animique virtutes ubinam gentium, nisi in iis, quibus et sapientissimi homines rempublicam optimis pacis bellique institutis fundarunt, et doctissimi homines optima reipublicae instituta literarum cultu conservant? Hinc puto factum ut eamdem deam sub Minervac Palladisque persona fictis fabulis sapientissimi poétae tradiderint; hinc, quod Athenienses, acutissimi homines, Minervam, quam sapientiae numen putabant, eam suae arcis et fundatricem et praesidem coluerunt: ut sub commenti fabularumque involucris haec vera significarent: eiusdem esse reipublicae literis domi militiaeque armis clarescere. — Sed, si tot tantarumque orbem scientiarum absolvere futurum imperatorem oporteat, in eo certe deferbuerit bellica virtus, quae una praestat, ut constet menti consiliorum dexteritas inter horrores et funera. — Ficulnum telum: non enim ea in summo belli duce cuncta desideramus, sed in summi ducis republica, ut si non in eo imperent, quod optimum esset, ei ancillentur tamen. Quod res est, populi literarum rudes et bonis pacis bellique institutis expertes pecora sunt; et si forte velint armorum rumore clarescere, non iusto exercitu rem gerunt, sed multitudine inundent necesse est; et si gentibus cultioribus potiantur, in iis quo tuti regnent, literas aut condiscant, aut deleant opus est: nam literarum studiis acuuntur ingenia, et ingeniosi populi pugilum instar sunt, qui non robore percellunt, sed articulo adversarios per tempus supplantant. At nos heic de bellicae artis gloria, non inundationum cladibus ac vastalionibus, de maximis imperiis fundandis, non de cultarum rerumpublicarum excidio, de Alexandro, de Caesare, non de barbaris ferarum gentium ductoribus, verba facimus. Populi autem literis culti, quamquam unis pacis institutis recte ordinati, quamquam a bello abhorrentes modo sint sive natura, sive munimentis tuti, nihil vetat, quin si intra suae ditionis claustra orbis terrae amplissimus detur, et maximum et beatissimum agitare possint imperium. Sint exemplo Sinenses, antequam ingens a Scithis murus perrumperetur. Populi vero illiterati, quibus sapientes viri optima pacis bellique instituta reliquerunt, dum instituta vigent et tempora institutis conformia

consequuntur, quia horum neutrum est diuturnum, aut brevi, aut nunquam per summam belli gloriam amplissima parare possunt imperia: narri, si apud liostes res militaris mutetur in melius, cum sint literarum incallidi a quibus nova bellica orta est, si imperium proferre velint, populi literis vel mediocriter docti, bellique gnari, quamquam opibus impares et ditione longe minores, iis virtule tamen et arte obstabunt, ut Hungariae reges Turcicae monarchiae fuerunt impedimento: sin novis ignotisque belli artibus impetantur, procul dubio corruent: ut omnia imperia, quae ignota instruendi acies arte vel novis machinis ab hostibus tentata sunt, neque a literaria re copiam imitandi, aut certe alia arte eludendi hostes habuerunt, occiderunt. Sed neque pacis neque belli instituta vel optima sine diligentissimo literarum cultu et summam belli gloriam et monarchias parare possunt: quia in bellica arte praecipuum est nosse pugnandi tempora; qua de re, ut de ceteris prudentiae, nullum potest esse institutum: nam si leges sint, easque servare velis, cum eae certae sint, et occasiones infinitae, iam libi multa vincendi tempora praeterierint; et dum tempora legibus cauta expectas, ab hostibus opprimeris. Hinc monarchias nunquam domi legimus partas, sed bello acieque fundatas. Optima autem rerum uni philosophi vident; quia uni philosophi rerum genera norunt. Et vero duo omnium prestantissimi imperatorum, Alexander Magnus et Iulius Caesar. Alexander evasit Magnus, qui ad magnitudinem Achillis, exemplo per Homeri lectionem exstimu latus, se conformavit. Caesar de imperatoriis virtutibus laudibusque cum Alexandro certat, quia lectione rerum ab Alexandro gestarum ad id maximorum ducum genus est inflammatus. Itaque et Alexandrum et Caesarem Homero, sive rei literariae, condicere explorato iure possimus. Nam perpetuo ordine in historiis observamus, ubi literarum laus, ibi parem et belli. Floruit omni scientiaruin et artium genere Graecia, floruit armis. Claruit sapientiae studiis Roma, claruit militia. Philosophiae studia, obscuris Christianorum seculis ad Arabes se receperunt, et armorum gloria celebrantur. Christiani rem literariam instaurant, exeolunt, augent,

et omnium orbis terrarum gentium existunt bello clarissimi. Quare a quibus nationibus sapientia stetit, merito ibi orbis terrarum monarchiae constitutae. Eas quatuor rerum gestarum scriptores numeranti videte quaeso, an ratio constet. In Assyriis Ch ildaei, sive eius gentis sapientes regnant; et mox Ninus primam fundavit: apud Persas Magi, sive eorum sapientes agitant regnum, et Cyrus aliam stabilivit: inter Graecos summi maximique philosophi claruerunt, et imperium orbis terrarum ad ipsos vergiti literarum studia apud Romanos excultissima, et maxime celebrata, et existit Augustus, Imperium Oceano, famam qui terminet astris. Cum bonarum igitur literarum cultus tanta armis imperiisque conferat ad gloriam et amplitudinem, quanta diximus, adiumenta; si amplissimo argumento ad earum studia, adolescentes, ducamini, bue animum appellate. Haec enim studiorum universitas templum est, ubi mens belli colitur, bis studiis belli prudentia adolescit; a vobis generosi armorum sensus, a vobis praeclara rerum gerendarum consilia, a vobis egregiae ducum artes, a vobis denique belli gloria imperiique amplitudo proveniet.