Lettere (Campanella)/XVIII. A fra Serafino Rinaldi da Nocera

Da Wikisource.
XVIII. A fra Serafino Rinaldi da Nocera

../XVII. Al medesimo ../XIX. A Cristoforo Pflug IncludiIntestazione 18 febbraio 2021 25% Da definire

XVIII. A fra Serafino Rinaldi da Nocera
XVII. Al medesimo XIX. A Cristoforo Pflug

XVIII

A fra Serafino Rinaldi da Nocera

«Responsio de pestilentia coloniensi obiter».

Didymus Squilla Desiderio Seraphino salutem.

Epistolis tuis seraphicis unaque Scioppii liberatoris mei, receptis hora decima sexta diei in qua coelestem Servatoris magiam in sui corporis consecratione contemplor, vixque perlectis respondere cogit tabellarius; et nisi instrumenta ac sanitas pectoris capitisque deessent, satisfacerem, credo, desideriis vestris. Non enim libenter amore superari me patior. Et vero quo tandem modo fieri queat ut germanis ego desim meis, praesertim Scioppii familiaribus? ac tandem coloniensibus, romanis quidem non minus ex virtute quam ex origine nostris?

Ad rem. Pestilentia cum communis sit morbus, communibus ex causis ortum ducit: nimirum vel ex aquis vel ab aëre prave effectis, semper tamen consentientibus astris. Quae ex aquis fit, facile curatur vino; et mutatis fontibus, aliis nempe effossis denuo, vel purgatis iis, qui exstant, myrra, cinnamomo, thure aliisque impositis attenuantibus, calefacientibus et saporem novum addentibus: quod et Iehova Mosen ligno aromatico faciendum docuit. Sed ut plurimum ex aëre laboramus. Constat sane homo ex vasis, nervis nimirum, venis, arteriis fibrisque et spinali medulla cerebroque, in quibus homo inhabitat. Haec vasa ossibus haerent ac defenduntur; carnibus vero proteguntur ne calore frigoreque arescant contrahanturque, ac ut possint duris haerere ensibus absque ruptionis periculo. Secundo, constat homo ex humoribus, sanguine videlicet et aliis qui humores componentes non sunt sed sanguinis faeces, ut melancholia; aut spuma, ut cholera; aut serum, ut urina; aut cruditas, ut flegma; aut unctuositas, ut adeps medullaque vel horum asseclae, utisputum et multa pituitarum genera, quibus tamen ad bonum utitur natura. Tertio, constat homo ex spiritibus qui corpori per sanguinem componuntur: ex tenuitate enim sanguinis ipsi gignuntur ac nutriuntur, corpus vero ex crassitie eiusdem, variis concocta modis, prout membrorum diversitas indiget.

Mens vero a Deo immissa per spiritum iungitur sanguini ac deinde universitati humanae. Unius generis est spiritus nobis, non triplex, uti galenistis videtur. Habitat quidem in capite, ut in arce, et inde in genere nervoso effunditur per corpus illique sensum ac motum communicat. In corde vero semper movet necessitate, tamen a prima niente indita elevationi depressionique ab inspirato aëre pulmonibus, ex quo et cor excitatur, vivificatur moveturque; non autem, ut frigescat, respiramus, sed ut incalescat calorque intro agatur et non exhalet. Veluti follium usus ad ignem detinendum carbonibus introque pellendum contra Aristotelem et Galenum demonstrat, ut in nostris Physicis copiose demonstratum est. Hic idem spiritus omnia regit vasa; quaedam semper movet quae suae refectioni semper sunt necessaria, uti cor sanguinem in spiritus attenuans; et arterias propter idem, sed alia via, ut alibi disputando vicimus. Hic spiritus procul dubio vere nutritur, nam et sanguine nutritur quatenus in aëream transit substantiam. Inspiratio ergo non modo prodest ad pulmonis motus et cordialis sanguinis vivificationem et fuliginum expressionem, sed etiam ad spiritus universitatem, quae cerebro insidet, alendam: ideoque famelicus vini vapore et carnium odoribus statim refocillatur; et si spiritus modo esset, non etiam caro, cibo crassiori nihil indigeret. Quin non modo aër cordi et cerebro comunicatur, sed et toti corpori: quod ideo evenit, quoniam ipsum innumeris poris constat, sicuti omnia a calore constituta entia: nam calor, ut exhalet ad cognata coelestia corpora, propriae originis memor, illos effingit aperitque.

Pestis ergo, quae in aëre fit, non afficit sanguinem aut vasa et statuam humanam primo, sed spiritus ipsos. Itaque medicorum opera est fallax qui statim purgantia adhibent pharmaca et venas secant. Hoc nihil aliud est quam curare non curanda.atque adeo subtrahere spiritibus sanguinis alimentum et humorum sedes, ipsumque debiliorem reddere ac contra morbum invalidum efficere. Sed quoniam Galenus loquens de affectu pestilenti iners videtur et deceptus, hoc tibi aperiendum duco. Aër vaporis foetidi copia vel ex cadaveribus prodeunte, vel ex terra diu arefacta cui subito parva adventet pluvia unde fuliginosos et faeculentos vapores elevet, vel ventorum aliunde deferentium fumos pravos, praesertim ex combustis sylvis deindeque madefactis, aut ex palustribus regionibus, saepe autem eclipsis saturnina aut martialis ita solum aëremque afficit ut talibus similem vaporibus reddat aërem. Aër ergo subiens cerebri cordisque ventriculos, spiritum ipsum tenuissimum ac lucidissimum blandeque calidum sua crassitie aggravat crassumque reddit, et sua impunriate ac fuligine illius lucem obnubilat obscuratque; et suo pravo calore calorem spiritus exsuperat inque alienam immutat temperiem.

Haec ignorant medici: spiritus vero ita affectus iners redditur ac segnis ad munera vitae, non enim potest sanguinem belle attenuare, nec fuliginibus expurgare aliaque excrementa ab eo in vasa sordida separare excernereque ex arte, uti consueverat; et tunc sanguis in pravitatem actus erumpit aut in inguinibus aut sub axillis aut prope aures, ubicumque nempe consuevit natura faciles excrementis praebere vias: ibique in tumores agitur; ac tunc sectione est opus. Sed nihil prodest sectio nec evacuatio, nisi spiritus, qui sunt omnino in causa, roborentur. Hoc autem fit, si illis tenuitas et lux et calor nativus restituantur: itidem et copia, nanm imminuti iam sunt.

Ergo ante omnia vel civitatem curamus vel singulos homines, vel nos contra pestem praeparamus. Ad praeparandum ergo opus te, Seraphine, iis adhibere remedia viis quibus ingreditur morbus, ori videlicet, naribus, auribus ac deinde toti corpori, ut pori repleantur expulsivis remediis. Ergo corpus lavabis vino generoso et aromaticis perunges oleis, altero vel tertio quoque die; omnesque partes pellibus cooperies, praesertim caput, collum, aures. Naribus vero aliquid bene olentis vel exterius vel interius compictum deferes; et aures thure replebis, et cummane surgis, theriacam sume ac generosum vinum. Rusticis vero allium detur saepe; et omnes cibos tuos odoriferis condies rebus: sintque ut plurimum arietum, vitulorum et gallinarum carnes pingues quibus flores addes farinae, macis et nucis moschatae, et ipsum muscum et huiusmodi; nec desint cocta allia nisi fastidis. Ex tuis remediis quae mihi consideranda mittis, primum laudo, quia non nihil rationale videtur. Arsenicum attenuat aërem ambientem: quod vero cordi apponis, parum prodest, quia non vias morbi respicit sed terminos, et cordis laesio quasi nulla est ad illam quae in capitis spiritibus primum fit. Curabis vero homines sonis attenuando spiritum, et laetitia et odoriferis et cibis, unde lucidi, tenues et blandi gignantur spiritus ac robusti; remedia vero matutina eructent aliquid quod ambientem immutet aërem: et ideo vinum et aromata et allia praecepi. Verum nunquam homines alloquaris ex quibus ad te ventus labatur. Sed si aquilo spirat, esto tu ad orientem; ipse vero ad occidentem, ut intermedius praetervolet aër: et contra aërem semper te munitum esse opus.

Sed cura singulorum nil quasi prodest, nisi civitas ac regio curetur communisque causa praecidatur, nam frustra gurgitem evacuas quo flumina continuo illabuntur. Ergo audi. Mane, vesperi ac meridie omnes simul exsurgant cives, et tubis, tympanis et campanis simul per horam personent: et in quolibet viculo ac domate fiant ignes ingentes, qui attenuant aërem qui perpetuo nutriantur ac praesertim ex lignis odoriferis, lauris scilicet, thymo, myrtis, iunipero et huiusmodi. Praeterea in quolibet vico et colle et via crebrae suspendantur campanae quae quidem prius ex fluoribus thuris, croci, myrrae et aliorum aromatum interius exteriusque perungantur, deinde exsiccentur ut crustula remaneat, deinde pulsentur semper vel saepissime. Similiter et tubae perungantur ac omnia denique instrumenta aërem ventilantia. Nulla quidem magia, nisi huiusmodi ignium et sonorum, aëri prodest, quibus lux, calor et tenuitas pristina restituantur. Incendantur et cortices lemonum et malorum punicorum et appiorum et huiusmodi. Praeterea supplicationes publicae fiant continuo, et quilibet civis personet quopiamorgano — hoc enim non modo a Deo gratiam impetrat sed et a natura; — linde et romani veteres bis sacris expellebant pestes.

Nam animi hominum ipsique spiritus animales confidentiam adipiscuntur: confidentia autem dat vires, quoniam est spiritus dilatatio et virtutis in bonum tendentis iter. Ideo Avicenna ait: «confidentia de bono medico sanat aegrotum», et Galenus De morbo non vulgari mittit incurabiles ad sacerdotes: «nam facile», inquit, «illis obediunt et obedientia sanat». Sed alias credit numen id agere exemplo christianorum permotus. At Ptolomaeus putat morbos quibus Iuppiter testifícatur, humanis curari remediis; quibus vero Venus, divinis, ut oraculis, incantationibus etc. Si tu significasses mihi tempus pestilentiae, ego de coelo causas venatus, coelestes adhiberem curas. Sed quoniam hoc modo mihi notum est hoc tempore grassari pestem, arbitror, nisi cometes apparuerit, id evenisse ex eclipsi solari 12 octobris 1605, cuius duratio fuit horis duabus cum dimidia; ergo effectus eius progredietur usque ad duos annos dimidiumque. Non habeo ephemerides ad figuram erigendam unde sciam quod signum tum fuerit in coloniensi horoscopo, et praedicerem tibi finem mali et tempus vigoris et debilitati eius. Sed certo scias prope esse finem, si remedia adhibere ac aliunde morbidos non recipere sciverint.

Colonia exordium habuit sub primo trigono Arietis, et Arieti subiacet edam ex natura regioni germanicae. Eclipsis autem in Libra plurimum obfuit, et duae aliae simul: altera in Libra in diametro Arietis, altera vero in Ariete. Lunares dico. Et Saturnus in Sagittario post sinodon magnani illius ac Iovis parum profuit. Sique Romae Libra dominatur, dupliciter obfuit Coloniae romanae, et ex regione et ex origine, adde et religione, quia horoscopus est Servatoris nostri, duodeviginti libri modo, tunc vero secundus ubi Spica et Arcturus testificantur; et magis ab Aquilone, quod solis pravis obest. At hoc anno sub 25 februarii facta est synodus ecliptica in sexto gradu Piscium, cuius Venus et Iuppiter magis principes interregesque fuerunt et omnino repellunt decreta eclipsis letiferae coloniensibus, in qua Saturnus et Mercurius et Venus interregnarunt.