Monete e medaglie degli Spinola/Documento I

Da Wikisource.
Atto del 952 in cui è ricordato Ido Visconte

../ ../Documento II IncludiIntestazione 1 ottobre 2013 100% Da definire

Atto del 952 in cui è ricordato Ido Visconte
Monete e medaglie degli Spinola Documento II
[p. 157 modifica]

DOCUMENTO I.

Atto del 952 in cui è ricordato Ido Visconte.


Teodulphus gratia Dei Episcopus omnibus Sancti Dei Ecclesiae fidelibus notum esse cupimus, qualiter, dum in hac Sancta Sede Beatissimi Syri episcopi Deo largiente praesideremus noviter nullam qualitatem, neque consuetudinem loci conoscentes, venerabilis quidem Presbyter nomine Sylvester noster adiuratus fidelis postulans nostram clementiam, quatenus secundum huius loci consuetudinem concederemus ei petiam vineae de rebus S. Syri per libellum. Nos ergo eius fidei et fidelitatis promissae, creduli facti, servitium et calligas ab eo recipientes, petiam vineae, quam postulavit ei concessimus adiurantes eum per fidelitatem, quam nobis deberet, ne hoc ad dissipationem et detrimentum nostrae Ecclesiae postularet, qui per diem se professus non facere; quo facto comperuimus post triduum ipsam vineam positam esse juxta muros et atrium Beatissimi S. Syri Confessoris, ubi eius Corpus humatum quiescit. [p. 158 modifica]Denique credentes nos nimium in hoc deliquisse, et errore decepti S. Matrem Ecclesiam offendisse, poenitentia ducti considerantes ut idem Presbyter Sylvester aliquod dispendii damnum haberet per eamdem vineam dedimus ei per liberum mansum in Carbonaria quem per commutationem accepimus à Gotofredo, hærede Thomae Staviri. Insupèr concessimus ei horreum tribus annis ...... ac promisit idem Presbyter libere de dicta vinea se redditurum quod minime fecit: sed per ipsummet et suos collegit. Considerantes si quidem praetaxati Presbyteri cor impoenitens, et pro huiuscemodi commisso plagam sibi a Deo, et Sancto Syro illatam, undè per huius nostrae firmitatis exceptionis paginam eamdem vineam per terminos, et fines suos, restauramus et restituimus in eadem sede et Sancta Ecclesia. Unde fuit de subteriori capite via publica, et fossato de alia parte vinea, quam tenet Ido Viccomes ut in Castello de tertia parte via, quae pergit in Castellettum. Insuper concedimus ei omnem declinationem ipsius Ecclesiae antiquitus pertinentem per fines et S. Michaelis ad ritum et sumptum Clericorum, ibidem Deo militantium statuentes Canonico Judicio et Censura, ut nemo Successorum nostrorum aliquo scriptionis titulo ipsam vineam et supradictam declinationem de Ecclesia Sancti Syri usurpare praesumant, sed si quis facere praesumpserit anathemalis marranate vinculo se innodatum esse cognoscat et cum Juda traditore in estremo judicio damnatum, in praesenti quoque saeculo ultionem vindictae accipiens, terra aperiat os suum et absorbeat illum ut Dathan et Abiron, qui viventes descenderunt in infernum quod ut verius a nobis factum credatur hanc manu propria roboravimus. Anno episcopatus nostri septimo, indictione decima regnante D. nostro Ottone Rege, hic in Italia anno primo, incarnationis Domini Nostri Jesu Christi anno noningentesimo quinquagesimo secundo faeliciter.

Theodulphus Dei gratia Genuae Episcopus, in cessionis pagina manu propria subscripsi subscribentes rogavit anathematis vinculum imprecantes fiat fiat fiat. Amen. [p. 159 modifica] Uvictalius archipresbiter Sancte Jannae Ecclesiae fiat fiat fiat Amen.

Jo. de Cardine Sanctae Ecclesiae Diaconus, fiat, fiat, fiat.

Jo. Presbiter Sanctae Januae Ecclesiae fiat fiat.

Jo. Diaconus de Cardine Sanctae Januae Ecclesiae fiat fiat. Amen1.

Note

  1. Quest’atto fu stampato dal Deza Istoria della famiglia Spinola.