Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/103

Da Wikisource.

quam nemo pius est, qui non revereatur et colat summa observatione, ecclesiam scilicet sanctam, cuius caput est Christus, dux Spiritus sanctus, membra prophetae, apostoli, discipuli Domini, martyres, fidelesque omnes Christi Iesu. Haec ecclesia cum evangelio et scriptis illis divinitus non potest contendere, nisi secum ipsa contendat, quod eius caput sit Christus, dux Spiritus sanctus, quo auctore scripta illa sunt a prophetis, ab apostolis et discipulis Domini, qui sunt lectissima membra ipsiusmet ecclesiae. Horum scriptorum quanto est illustrior laus et maior auctoritas, tanto est et ecclesia ipsa, quae veluti totum nihil aliud est quam suae partes, ex quibus tota ipsa est atque consistit, quibus remotis nihil omnino ecclesia est, quae non ob aliud a Spiritu sanato regi dicitur, nisi quod ii filii Dei omnes a Spiritu sancto reguntur: iis, cum unum sit caput Christus, unum quoddam corpus efficitur, quod uno spiritu informatuni, nihil mirum videri debet, si ubi a matre ecclesia audiverit de Christo, ita adficitur, ut in animos ea a patre Domini prius opinio insita videatur, non a carne et sanguine, quando ea ita haeret in cordibus fidelium. ut, si coelum ruat omne, omnia misceantur, titubare prò tempore fortasse possit, evelli non possit. Ita etiatn et suggesta illa a paracleto per matrem ecclesiam nobis adservata cum legimus, incredibili dulcedine tangimur, complenturque non aures solum sed animi nostri, quod is spiritus, qui per Christum est effusus, veluti oleum laetitiae, ut in Psalmis est, atque unctio exhilaret suos, mirificus consolator bonorum, bonus dator gaudii, lator meri evangelii, quod mundus non potest accipere. Hoc qui accipiunt et spiritum una accipiunt, quo liquidissime cognoscunt, quod per Matthaeum, Marcum, Lucani, lohannem, Paulum, Iacobum, Petrum, Iudam Iacobis fratrem, evangelizatum est, et scriptum unum et idem esse sanctum evangelium Iesu Christi. Horum sermo verus est, et quod est, loquuntur, et veritas est in eis, qua pieni qui spiritu Dei aguntur fideles, non necesse habent, ut aliquis eos doceat. Unctio enim docet eos, quos nisi doceret neque unde id sciret, haberet ecclesia. Quod ut magis perspicuum fiat. — Riformatori italiani del Cinquecento -n. 7