Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/157

Da Wikisource.

aliquos erat delectura; nobis rogabat, ut dignosceremus pseudopetros istos, qui multis iam saeculis gloriar» Christi, saluterei gentium et nationum, miserum in modum oppugnaverunt, qui plus vastitatis evangelio et institutis apostoiorurn attulerunt, quam una reliqui hostes Christi, et tamen audaces ita sunt, ut prò ipsis dictum asserant, «pasce agnos, pasce oves meas». Quibus verbis temere elati atque inflati non intelligunt, non eos se esse, quos ecclesiae suae promisit Deus per Ieremiam, «dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina». Nuni iis vos pastores estis, pontifices? Existimate interea, principibus optimis praesentibus, respondere, qui probe norunt, quidquid aliquando mali reges viderunt; quidquid incommodi ex bellorum incendiis acceperunt imperatores; quidquid sollicitudinis ac negotii habuit ecclesia Christi, a certis quibusdam hominibus aliquando fuisse conflatum. In quos si animadvertetur, non propterea minuetur gloria apostoli, immo vero augebitur, explosis pseudoepiscopis, et constitutis veris episcopis, in quibus evangelica puritas et apostolica ornamenta eluceant, et caetera, quae habuit Petrus, quibus cum, pontifices Romani, careatis, audite, quamecantilenam ad aures insusurret vobis Origenes. «Quoniam qui episcoporum locum sibi vindicant, utuntur eo dicto sicut Petrus; dicenduin est, illos recte loqui, si pariter facta habuerint, ob quae dictum est illi, qui erat Petrus, r tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecciesiam meam ’; sique tales fuerinl, ut a Clnisto super eos aedificetur ecclesia, et ad eos iure referri possit. Porro si quis, cum haud sit nec habeat, quae dieta sunt, sicuti habuit Petrus, credit, se ligaturum in terra, ut quae ligaverit, ligata sint et in coelis, ac se soluturum super terram, ut quae solverit, soluta sint et in coelis; hic inflatus est, non intelligens, quid sibi velint scripturae, et tumefactus incidit in diaboli ruinam». Haee Origenes. Quae si perpendissetis, pontifices, aeque ac laudationes quorumdam, qui vos unos voluerunt esse omnia, et in officio fortasse manere et pascere oves Christi aliquando didicissetis. Nunc cum verbis illi vos suis infatuarint, obiurgari patiamini, si iure. — In cathedra Moysis, inquiunt, sederunt