Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/198

Da Wikisource.

ut semel dumtaxat, ad Milichium. ubi commodum erit, scribere ne graveris, ut ille quascumque literas a nobis acceperit, eas reddi curet. Si semel hoc illi significaveris, facilius ad meos literas dare, et illorum accipere poterò: nihil vero mihi iucundius in extera natione, quam de rebus meorum certior fieri, et de nostris illos certiores Tacere. Hoc si feceris, de tuis erga nos officiis mihi gratissimum erit. Si tibi graves sumus, tuae humanitati attribuito. Vale. Suinphurdii, [1552].

I

Olympia Morata

Georgio Hermanno regis Ferdinandi consiliario S. D.

Non quod tui ulla me ceperit oblivio, raras meas literas accipis, sed quia nulla res fuit hactenus, de qua ad te a me scribi oportere existimaverim: nunc vero cum scire cupias, an in animo habeam eo me conferre, ubi Deus optimus maximus nobis conditionem offerre velie videtur, ego brevi quid sentio dicam. Cum me Deus illi vero, quo mihi in hac vita nihil charius est, connubio stabili iunxerit, cumque per Alpium iuga secuta sim, posthac etiam inhospitalem Caucasum, vel Occidentis usque ad uitimum sinum forti sequerer pectore. Quod cum illi sit cordi eo proficisci, et mihi gratum est: decet enim me ad eius voluntatem conformare, a quo honeste dissentire non pos* sum. Omne solum forti patria est, modo illic nos Christianos aperte profiteri liceat et sacris pontificum non uti, remigio veloque festinabimus. Unum interim te rogare velim. ut nos de hac re certiores Tacere velis. nosque si eo proficisci contingat, si quos illic pios et doctos nosti, illis commendes; tibi prò hoc beneficio si minus ad referendam gratiam satisfacere poterimus, ad habendam certe satis sumus facturi. Vale. Suinphurdii, [1552].