Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/45

Da Wikisource.

mundabat, multo magis aqua sale adspersa divinisque precibus sacrata populum sanctificat atque mundat. Et si sale adsperso per Helisaeum prophetam sterilitas aquae sanata est, quanto magis divinis precibus sacratus sterilitatem rerum aufert humanarum, et coinquinatos sanctificat atque mundat et expurgat, et caetera bona multiplicat, et insidias diaboli avertit et a phantasmatum versutiis hominem defendit». Quid primum rogem? quid primum querar? nam quid hoc est, si aemulatio legis non est? «Nam si cinis vitulae adspersus sanguine populum sanctificabat atque mundabat, multo magis aqua sale adspersa divinisque precibus sacrata populum sanctificat atque mundat». Negetne quisquam beneficiuin sanguinis Christi obtegi his verbis? sanctifieationem in legali collocari? Obsecro, animadvertite, ut cognoscatis. quibus haec doctrina sit orta principiis, quantum a doctrina apostolorum absit. Tractemus hanc eandem umbram ex epistola, quae scripta est ad Hebraeos. «Si enim sanguis hircorum aut taurorum et cinis vitulae adspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Iesu Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundavit conscientiam nostrani ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi»? Quid hoc est? Ille obtegit beneficium sanguinis Christi ; hic aperit atque illustrai: ille proponit umbram cineris adspersi sanguine vitulae, et in umbram aquae sale adspersae recidit per aemulationetn legis; hic umbram omnino fugat luce doctrinae apostolicae, illustrato beneficio sanguinis Christi. nulla aemulatione legis proposita: ille abducit sensim a Christo et ad legalis fiduciam retrahit; hic ad Christum trahit, et a legali longe abducit. Quantum inter haec intersit, iudicate iam ipsi vos, principes Christiani, et prò maiestate vestra tuemini verbum Dei. «Si quis — inquit apostolus — aliud evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit». An docere gentes et nationes, aquae sale conspersae et exorcismis sacratae adspersione omnes sanctificari et mundari, non est aliud evangelium? Quid accepimus a Iohanne? dicat testimonium summa auctoritate, religione et fide praeditus Iohannes, «sanguis, inquit, Iesu Christi emundat nos ab omni peccato». Quid