Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/30

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
26 dei giudizi civili in roma

de isto Guidone abbate qui contendit nobis unam ecclesiam que est edificata in honore S Benedicti et S. Marie et S. Blasii infra thermas Alexandria is positam Rome regione vini ad scorticlarios cnm domo justa se invicem coherente solarata tigulicia cum yliaco suo et scala marmorea et inferioribus et superioribus suis a solo terre et usque ad summum tecti et curte ante eam et introitu et exitu sua a via pnblica et cum omnibus ad ipsam ecclesiam et domnum pertinentibus quod est interlaffines a duobus lateribus curtis et cripta trio que appellatur in Pharpha, a iii latere curtem Lamberti filii Aldonis, a iiii latere via publica. Tunc jussit inde lex ferri. itaque illa ora ibi adesse predictum abbatem cum suis monachis et advocato predicti monasterii scilicet Huberto Langobardorum judice et ceperunt dicere: Ecce nos parati sumus legem facere. Continuo predictis presbyteris datus est advocatus Sicco filius Ingibaldi ut pro eis ageret contra predictum abbatem et advocatum ejus Tunc cepit predictus Sicco conqueri jamdictum abbatem et advocatum ejus de predicta ecclesia et domo, sicuti superius legitur, quod injuste teneret. Tunc respondit predictus Hubertus judex: Ipsam ecclesiam et domum quas tu dicis isti presbyteri alia vice in placito domni Ottonis imperatoris et domni Gregorii pape refutaverunt antecessori istius abbatis, videlicet Hugoni abbati, secundum judicium Romanorum et Langobardornm judicum et nos ad proprietatem monasterii nostri tenemus. Tunc predixerunt predicti domni patricius et prefectus et judices: Volumus scire si est ut dicitis. Statim ostenderunt predictus abbas et advocatus breve memoratorium factum temporibus predicti imperatoris et pape ubi continebatur qualiter diffinitura est inter predictum abbatem et presbyteros secundum diligentissimam examinationem et magnam discretionem et corroboratum erat ex toto a senioribus qui ilio in tempore videbantur judicia exercere. Qua perlecta et oscultata omnibus placuit et afirmaverunt cuncti predicti judices, et judicaverunt quod nulla ratione posset removeri nec deberet illud judicium quod semel tam diligenter et maxime quod jussu reis et pape tam firmiter et inviolabiliter terminatum est. Deinde iterum Hubertus judex dixit contra Sicconem advocatum presbyterorum: De hac diffinitione qae tamen juste et legaliter, sicuti superius diximus, finita est de jam dicta ecclesia et domo quid dicis aut quid tibi videtur? Respondit Siccus et dixit: Usque modo putavi quod jam dicta ecclesia et suprascripta domus sancto Eustathio pertinerent et sue esse debe ent. Sed modo scio pro certo et probitum habeo quia predicti monasterii S. Marie sunt et S. Eustachio nihil pertinet et ego amplius non contendo. Ad hec cuncti judices judicaverunt et preceperunt ut predicti presbyteri refutarent jam dictam ecclesiam cum domo, sicuti