Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/33

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

nel medio evo - documenti 29

tiam faciendam. Tunc Hugo ipsius monasterii S. Marie venerabilis abba eidem imperatori de suprascripta invasione fraude et nequitia atque malis omnibus que ei Crescentius de suprascripto oppido perpetraverat reclamare cepit. Quibus auditis imperator cuna esset pius et bonus, mox precepit Iohanni ejusdem Crescentii germano quatenus siquidem suum germanum ad se venire faceret et de ea lite quam supra illum abba de sepe dicto oppido proposuerat cura eo legaliter et que a judicibus secundum veram legem promulgata essent adimplere non recusaret. At Iohannes tale imperatori prebuit responsum dicens, nulla ratione se inde intromittere quoniam non suum sed sui tantum germani esset acquisitum. Inter quos motio facta est et inter Romanos et imperatoris plebem et eam legem quam imperator inde facere malebat adimplere non poterat. Mox coram domni presulis presentiam et omnium qui aderant imperator aprehendit virgam manu et per ipsam quidem virgam de eodem castello abbatem Hugonem reinvestivit atque reddidit. Deinde rogavit supradictum domnum Benedictum presulem ut ob amorem Dei ejusque precelse genitricis sue anime redemptionem prout ipse investi verat iliam adimplere et facere non pretermitteret legem. Hisque talibus peractis et retro se dura ultra montes imperator reverteretur, memoratus pontifex misericordia motus, pietate ductus super sanctum locum, ne suis temporibus ad idem sanctum locum de sue hereditatis rebus deveniret detrimentum per suos idoneos fideles, inquisivit Crescentium quatenus legem et justitiam aut pactum de eodem oppido cum monasterio sancte Marie et illius monasterii abbate faceret. Ipse vero, cum esset superbus, pactum tacere noluit et ad placitum venire recusavit. Tunc pontifex, ut talia sensit, ita motus furore ductus cum multitudine hominum supra illum ad sepe dictum oppidum quod invaserat et ubi ipse residebat abiit et eum possidere procuravit et cum multo magis possessus ab eo esset et ante ejus presentiam minime stare posset, cepit ei misericordiam et pietatem querere et legem et justitiam quantum ipse preciperet exinde ad statutum terminum facere et in sue protectionis tenimine mittere illud usque ad peractum terminum eo ordine ut si se inde suptraheret liceret illum abbati Hugoni reddere. Peracto vero termino usque in viginti dierum et sic domnus presili Romam reversus est. Igitur ad statutum qui missus fuerat terminum domnus presuli cum venerabilibus abbatibus et ordinariis et legum latoribus judicibus tam Romanis quam Langobardis et cum plurimorum cetum in loco ubi statutum fuit ante castellum quod dicitur Tribucum in monte ubi stare videtur arbor pirus ad ipsam siquidem arborem advenit ad diffiniendi causam prefati et rei veritatem. Et nunc nomina abbatum vel judicum et comitum sive nobilium seriatim nunc pandere stu-