Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/35

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

nel medio evo - documenti 31

abbati castellum pertinet examinandum est et postea sic judicandum. Illico abbas cartulas quas habebat in manibus judicibus ad relegendnm tradidir, et relect s a Gregorio arcario, invenit eas veridicas et bonas et non alicubi nisi predicto monasterio sepe dictura oppidum pertinere. Mox collatis Iustiniane et Langobardorum capitulis legis talem inde adversus Crescentium dederunt sententiam: Si quis vocatus est ad judicium, et ille per suam superbiam venire noluerit, et judex bene scrutatus fuerit causam, et judicaverit absente ilio hoc quod ei judicatum est adimpleat nec provocari audeat. Contumace tertia vice vocato datum judicatura firmum est. Et cum tantum auctoritatem legum pontifex audisset, mox apprehendit virgam in manu et secundum supradictam constitutionem prout habuerat castellum ipsum qui vocatur Buckinianum in commendationem reddidit atqne investivit exinde abbatem Hugonem sub districtione interdicte pene perpetualiter coram cunctis qui aderant propter judicialis libri sententiam sub tali constitutione et banno ut si unquam in tempore Crescentius vel sui heredes aut qualiscumque ab eis submissa persona magna aut parva quamlibet litem vel intentionem aut molestationem seu invasionem adversus predictum monasterium et illius abbatem de predicto oppido qui vocatur Buccinianum ulterius fecerint composituri existant optimas aureas libras centum medietatem in sacro Lateranensi palatio et medietatem predicto monasterio et quod quererent refutarent. Et insuper post peractam penam hujus notitie atque investitionis breve omni tempore firmum et perstabile permanent. Unde pro futura memoria futuroque testimonio et cautela et perpetua stabilitati supradictus presul cum omnibus et memoratis judicibus tam Langobard is quam et Romanis huius notitie atque investitionis breve scribere preceperunt michi Benedicto scriniario sancte Romane Ecclesie. In mense et indictione supra scripta xii.

† Thfpfklbetxe qui Benedictus papa vocor interfui et suscripsi. † Iohannes abba monasterii Sancti Silvestri, † Iohannes abbas monasterii S. Gregorii qui vocatur Clivus Cauri, † Benedictus Domini gratia secundicerius sante apostolice sedis. † Ego Gregorius Domini gratia primicerius defensorum. † Ego Georgius Dei providentia arcarius sancte apostolice sedis. † Petrus Dei nutu judex. † Marinus nobilis vir germanus vero domini prefecti. † Tebaldus nobilis vir qui Zore vocatur. † Iohannes Dei nutu judex. † Ego Gregorius domini gratia dativus judex. † Farolfus domini gratia dativus judex. † Iohannes gratia Dei dativus judex. † Franco qui vocatur de Bretto. † Leo qui vocatur Frangapane. † Benedictus qui super nomen Buccapecu vocatur. † Sergius de Transtyberim. † Beraldus et filius