Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/263

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

documenti 243
XLI. 1307, maggio 6.


Daone. - Statuti della Comunità di Daone.
Archivio comunale di Daone.


(S. N.) In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen; die sexto intrantis madii, sub porticu sancti Bartolamei de Daono, ad sonum campane, more solito ibi coadunata Vicinia de Daono, ad honorem Dei et dompni [Bar[tolamei [divina] et appostolica gratia episcopi Tridenti et suorum amicorum; in presentia Bertolini filii condam ser Bartolamei de Armano, Francisci et. Armanini omnium de Merlino et Luterii filii condam ser Nicolai clerici de Daono qui habitat Sivrori testium et aliorum. Ibique homines de Daono, coadunati sicut dictum est supeiius, silicet ad aptandum regula et pascua Concilii sui, elligerunt comuniter ser Paganum Lunadusium filium condam ser Benvenuti Conti, Turisendum prenomine Regoium, Bartolameum filium condam ser Armerici, Raxoninum, Gualterolum condam Brazascuti, Grimoldum, Tomirinum filium condam Moresci, Boninsignam filium condam ser Benvenuti Lesezi, Delaidum de Dona Piovana, Martinum Zucam, Turisendum de Batta et Iohanem Rubeum ambo consules, omnes suprascripti de Daono, qui dixerunt se iurasse corporaliter ad sancta Dei evangelia suprascripta designare et terminos, postas et confines bona Ade, sine fraude designare secundum quod melius eis expedire videbitur ad proficuum et utilitatem suprascripti Concilii et ad honorem domini antedicti. Unanimiter sic dixerunt et statuerunt quod bestie heredum condam ser Armanini notarli de Daono que stant in capite pontis de Manono et sue et vicinorum que starent in domo illa nec in domibus Manoni de super, nec homines qui stant a l’Ert nec in prato de Girlo, nec in insula que fuit ser Oti et nunc est Turisendi Regogi et ser Pagani, nec in insula condam Fasce de Strata et in Praspu, ita quod omnes bestie que habitarent in suprascriptis locis si volunt transire flumen Cleusis, transeant per pontem de Manono, et ire super valones de Nemesso et ire per scalas de l’Ert et ire a l’Ert per Cent Canove et Maxonum, et venire de Livesger de subter cinglis foras et ire per Ponz Fogis supra et infra. Item bestie que stant et in insula Regogi et ser Pagani pasent sive transeant ad pontem de Motexele et vadant super lo Foe et vadant ad scalas de Mir, et pascant de super et non de subter cum omnibus bestiis; item quod transeant ad pontem de Re Mir unde transeunt le malge quando vadunt ad Mir, et veniant usque in Ri Caf de subter cinglis intus et extra et non in pratis et habeant viam aput cinglos eundo et reddeundo. Item