Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/264

Da Wikisource.
244 documenti

bestie que habitant in insula que fuit Veronesii de Astiono et nunc est Albertini condam ser Odorici de Bevardo habitent ibi quantum volunt, et si volunt transire transeant per lo Fae et pascant tantum a cinglis supra. Item quod aliqua malga nec de Daono nec de liis terris que staret in monte de Mir non pertranseat aliquem pontem a ponte Manoni citra. Item qui irent in Praspu pascant a fonte in la cum intraverit madium versus silvara, et in insula que fuit Tasce pascant a terminibus supra, et omnia prata usque in dos Mundum et a Ganda intus non pasturent nisi boves supra viam et a Venxela in foras. Item versus Gandam et a ponte Manoni in foras et a scalis Miri in iosum non pasturent in aliquo prato secaturo cum intraverit madium. Item bestie que stant a Ganda Astioni in foras non pasturent a cinglis in iosum et nec a Ganda in intus. Item quod illi qui habitant in Scorzatis non transeant ab ortis de Plazo in intus nisi irent de prope cinglis. Item quod aliqui forenses non stent in nostra Regala de Daono nisi nostro verbo. Item quod in pratis de Tiven et de Zenala pasculet la gre usque ad sanctum Iohannem de iunio a terminis usque comune. Item quod la gre que stat ad vilam Daoni non vadat vel transeat ad Scaiclas postquam transit dictum madium. Item quod la gre vadat ad illam partem qua fuit scavatura sablonem in intus versus pontem in Persablu et a via in iosum et pascant a Cembrugis in supra. Item quod aliqua bestia non vadat per Lorzium de Lesacis nec de Cornalonga set pasent et non pasturent de la Laf in za non pasent. Item quod la gre vadat et veniat a Greta insuper et vadant et pascant in regula nostra de Daono a Cembrugis in supra. Item pasculent Vedez usque ad sanctum Iohannem de iunio a ri Fornu usque in vila. Item quod illi qui habent campos non eiiciant lapides in viam, et si eicerent trahant foras pena quinque sol. ver. Item quod si quis velet vendere de suis bonis silicet de pratis qui sunt in vale Daoni non vendat de ipsis nisi vicinis suis de Daono vel Comuni eorundem in dicto extimatorum consulum et honorum hominum de Daono, et hoc in pena xxv libr. ver. et pena soluta postea atendere sub eodem ordinatione pene, ita quod pena tociens peti et exigi possit quotiens contrafactum fuerit pro quolibet capitulo non atenso. Item et e converso si Comune non vellet emere sicut dictum est superius emendet penam suprascriptam illi vel illis hominibus quibus talia vendere veleat. Item si qui homines vel homo veniret a montibus a batum cum bestiis super vel per eorum regulam de Daono pignerentur de decem sol. ver. Et si quis ex hominibus de Daono non pigneraret eos taliter venientes si videret ipsos solvat x sol. ver. Item quod nemo de Daono nec precio nec amore det folla aliquibus foras de sua regula ex qua fit lectum bestiis a vila in intus pena xx sol. ver. Item quod si