Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/265

Da Wikisource.

documenti 245

quis forensis feret de suprascriptis foliis in regula eorum solvat iii sol. ver. Item quod semper omni anno videant consules qui tunc extabunt super gazos et faciant aptare vias omni anno per duos dies. Item quod omnis questio que oriretur in suprascripta regala in terminibus suis et aliis talibus expediantur et determinentur per consules et bonos homines de Daono bona fide. Item quod non fiat lotamen in via publica vile Daoni nec impediatur cum ligna nec aliquibus impedimentis. Item quod via canagi semper sit aperta, et quod prata que sunt ibi prope elaudantur per illos quorum sunt, et si qui irent fraudolenter per illa prata solvant pignus. Item quod via a Creta semper sit aperta. Item quod nemo vadat per pradanega cum plaustro nec cum bobus nisi ad Ravinale nec per Nard. Item quod via a Cembrugis Frugoni sit semper aperta. Item quod pignus pratorum qui habent gazum ad intrantem madium de vale Daoni sit de xx sol, ver. Item pignus de pratis qui pascuntur usque ad exeuntem madium de xx sol. ver. Item omnia prata a Ganda Astieni in foras et a flumine Cleusis in bue, et per Sablu et Morandinum solvant pignus regula vile in sol. ver. Item quod nemo forensis faciat venceios in dieta regula, pena et pignus xx sol. ver. Item quod qui non erit ad sonum tabule solvat un ver. Item qui vetat pignus saltarlo solvat tertium et si consules irent petere induplet pignus. Item quod si qui eligerentur consules per dictam viciniam negarent esse solvant e sol. ver. et sit adhuc consul in pena suprascripta quocienscunque negaret. Item omnes qui nolent iurare precepta consulum solvant x sol. ver. et iurent in ea pena. Item si quibus commissum fuerit per consules ire pignorare et negaret, solvat x sol. ver. et postea vadat et vicini semper teneantur auxiliari illis qui irent ad pignorandum. Item si qui coligerent vel furati essent alienas uvas vel alios fructus in die solvat v sol. ver., in nocte x sol. ver. et mendet dampnum. Item quod quilibet solvat saltarlo tempore imposito pena x sol. ver. Item si quis pro anima sua iudicaret salem vel aliquid aliud solvatur ab eo cui commissum fuerit in capite anni in pena dupli et postea solvat in dieta pena. Item si que malge irent in intrante madie per valem Daoni, vadant competenter sine dampno, et si contrafecerint solvant x sol. ver. Item quod vada aquarum semper sint aperta in regula sua. Item quod semper fiat ratio in villa et regula Daoni usque ad summam xx sol. ver. per consules diete ville vel per aliquem alium bonum virum interpositum ipsos vicinos cum nimis stent a foro longe. Et quod suprascripti homines qui talia dixerunt supervideant hiuc ad unum annum in amplificando et minuendo illud quod sit honor et status regule sue et domini antedicti et aliorum bonorum hominum episcopatus Tridenti. Que omnia suprascripta dieta vicinia cohadunata, sicut dictum est