Pagina:Ariosto-Op.minori.1-(1857).djvu/376

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

liber primus. 347

Vel messes Arabum vel Cilicum, tuo
     Ussissem tumulo. Iam, genitor, vale,
     Æternumque vale. Has molliter imprimat
     Tellus relliquias precor.




XVII.

IN LENAM.1


Abi, vorax anus, tuis cum blandulis
     Istis susurris: cognita est mihi satis
     Superque vestra (serius licet) fides.
     Non sum ille ego quem impune votis ludere
     Fas iugiter sit fœminis rapacibus.
     Ut ut piget me tam diu fallaciis
     Vestris retentum, dum miser dari reor
     Dulces mihi fructus amoris unice,
     Quos comperi post, cum pudore maxumo,
     Illi datos et illi et illi, et omnibus
     Ementibus pernicioso munere
     Adulterarum coitus fœdissimos!
     Viden ut audax me rogat, tanquam inscium
     Eius probrosi criminis? Recede, abi,
     Abi impudica, abi scelesta et impia,
     Impura, lena, venditrix libidinum,
     Meorum amorum prostitutrix lurida.
     Ut ira suadet unguibus nocentia
     Proscindere ora! Ut gliscit impetus ferox
     Inferre canis crinibus truces manus!
     Impunis an ne abibit hæc venefica?
     Iam iam cupidini morem geram meo,
     Et torva lumina eruam isti primulum,
     Linguam deinde demetam dicaculam,
     Quæ me misellum effecit, et pessumdedit,
     Et perdidit, nullumque prorsus reddidit.
     Quid me, sodales, detinetis pessumi?
     Dimittite: est certum obsequi iustissimo


  1. Il tilolo di questo componimento è nelle altre stampe In meretricem; ma chi legge attentamente non saprà darci torto della fatta mutazione.