Pagina:Caterina da Siena - Epistole, 1.djvu/16

Da Wikisource.
x

dum recepi. Legi ego in libris epistolarum Virginis, et reperi, quod ipsa virgo rev. P. supradicto magistro Raymundo generali Ordinis praedicatorum epistolas duas propria manu scripsit, inter alla intimando, quod aptitudinem scribendi mirabili modo Dominus in mente sua formaverat ex providentia spirituali.

Item dico in Venetiis me vidisse, et habuisse quandam cedulam de cinabrio, miraculose inter alias a virgine propria manu scriptam: nam cum quodam semel postquam scribere divinitus didicisset, cinabrium aptum ad scribendum juxta se reperisset, accepta quadam chartula, et quadam penna incepit cum dicto cinabrio taliter, licet in suo vulgari scribere, videlicet.

“Spiritus Sancte veni in cor meum, per tuam potentiam illud trahas ad te Deum, et mihi concede charitatem cum timore. Custodi me, Christe, ab omni mala cogitatione. Me recalescas, et me inflammes tuo dolcissimo amore, ita quod omnis poena mihi levi videatur. Sancte mi pater, mi Domine, dulcis Dominator or1, me juvate in omni mea necessitate. Christus amor, Christus Amor”.

Dieta ergo cedula per singularem nuncium tradita fuit Ven. Patri Ordinis eremitarum s. Augustini, videlicet Fr. Hieronymo de Senis2, qui postea illam tradidit pro speciali exenio suprascripto famoso predicatori in Venetiis, fidelicet Donino Praesbytero Leonardo Pisano, a quo ego postmodum pro singulari reliquia, et dono recepi, et nunc est cum aliis reliquiis virginis apud sorores Ordinis de penitentia beato Dominici de Venetiis.

Intorno a queste cose di sopra riferite, debbe sapersi come la sopra detta prima lettera a Donno Stefano scritta, non è stata fin qui ritrovata, nè saputo dove si custodisca; giovandoci bensì il credere, che Donno Stefano, diligentissimo custode e venera-

  1. or per ora.
  2. Di questo fra Girolamo parlasi nelle annot. alla lett. 132.