Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/178

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
172 parte seconda.

[VIII]

AD SEIPSUM.


Miser Catulle, desinas ineptire,
Et quod videa periisse, perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
Cum ventitabas, quo puella ducebat
5Amata nobis quantum amabitur nulla,
Ibi illa multa tam iocosa fiebant
Quæ tu volebas, nec puella nolebat.

Fulsere vere candidi tibi soles!
Nunc iam illa non vult; tu quoque impotens ne sis;
10Nec, quæ fugit, sectare, nec miser vive;
Sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella; iam Catullus obdurat;
Nec te requiret, nec rogabit invitam.