Pagina:Folengo, Teofilo – Opere italiane, Vol. III, 1914 – BEIC 1822407.djvu/259

Da Wikisource.

Ut satis externis visus est sumpsisse laboris
in studiis (illum neque enim mage abesse ferebat
70cura prior) notam redit opportunus ad urbem.
Rufus, bis senis praesignis fascibus, altos
forte dabat gemitus et sidera dura vocabat,
quod dulcem natam praestanti corpore et ore
ignarani thalami videat properare sub orcum,
75nec valeant docti succurrere scripta Galeni.
Praesulis adventus simul ac perceptus, ad aedes
ducitur oratum servis comitantibus altas.
Vestibula emenso, nigrantiaque atria passu
ingresso celeri, sonuerunt atria luctu:
80tantus et auditus gemitus tantaeque querelae,
quanto te ad tumulum, mactanda Polyssena, mater
luxit Achilleum, effigiem subitura caninam.
Offert se pater, atque oculis humentibus inrit:
— O nostri numquam tetigisses limina tecti,
S5 infauste infelixque senex, ingresse sinistris
auspiciis! irata tuo pede manina sensi.
Tu vitam, unde amens potui sperare salutem,
subtrahis ante diem iucundaque lumina natae.
Tu mihi cuncta brevi solamina tempore demis
90funereoque domum totani moerore replesti.
Quae nunc aequipares tantis, quae praemia daninis?
aut quo iacturam compenses munere, tlendam
aeternis mihi lamentis tletuque perenni?
Heu! pereat vox illa, nimis vox improba, labris
95exitio prolata meo, qua arcessere iussi
tardanteni mortem, necdum laesisse volentem.
Tristia lenibat viridis spes corda, supreniis
spes adsueta malis ineliorem credere sortem,
cum tenuem spirantem animam taciteque tuerer
100nutantes oculos: nec adhuc exhausta calore
membra, thoro tamen nunc funus inutile torpet. —
Talia conqueritur Rufus: cui consonat omnis
tum domus: ante alios tamen afflictissima mater
conduplicat questus, lacrimas, suspiria, planctus.
105At brevibus praesul dictis solatur anhelos:
— Parcite — ait — lacrimis, nec funebris ora fatiget
iam clamor: sit certa fídes, defuncta puella