Pagina:Memorie storiche della città e del territorio di Trento.djvu/138

Da Wikisource.
120 memorie storiche della città

et uno consensu R. P. D. Christophorum de Castro Madrutii Decanum et Canonicum ejusdem Ecclesiæ. Itaque Sanctitas Vestra vivæ vocis oraculo mihi mandavit, ut adhibita omni cura et diligentia investigarem, cujusmodi sit illa Ecclesia, et quibus moribus, et qua vita sit ipse Electus, atque in hoc Sacro loco breviter referrem.»

«Hæc igitur ex juratis testibus potui comperire. Tridentum est Urbs in decima Regione Italiæ, ut vero nunc appellant in Comitatu Tyrolis, tam nobilissima et ditissima, quam et loco et operibus munitissima, quæ paret Episcopo non solum in spiritualibus, sed etiam in temporalibus cum multis oppidis et vicis .... De moribus et vita honestissima ipsius Electi inter ceteros ipse possum esse testis locupletissimus; una enim multum familiariter fuimus in Bononiensi Gimnasio, ubi in tanta Scholasticorum licentia tam modeste, tam temperanter, tam solerter se gerebat, ut et multum proficeret, et omnibus esset propter elegantiam morum, et propter singularem humanitatem charissimus. Addamus ad hæc bona studio comparata, legitimorum parentum, ac totius generis vetustam nobilitatem. Addamus summam totius corporis dignitatem, quæ omnia tantæ prudentiæ juncta sunt in homine vix XXVII. ætatis annum agente, ut jam pro Romanorum Rege Legationis munus ad Venetos sapientissime obierit. Quare scire omnes