Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/72

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
58

quam extra judicialibus, reverenter illis pareant, ac debitam fidelitatem et obedientiam, aliaque omnia praestent, quae dictis, quondam comitibus de Flisco facere et praestare consueverunt et ad quae fideles vasalli et subditi, eorum Domino utili de jure et consuetudine tenentur, non obstante vinculo subjectionis, quo dictis comitibus de Flisco adhuc superstitibus obnoxi esse dici possint. Nos enim eos omnes et singulos tam conjunctim quam separatim, ab omni vinculo subjectionis et fidelitatis absolvimus, et liberamus, et absolutos ac liberos esse decernimus et declaramus, scientia et auctoritate praedictis. Mandantes insuper universis et singulis Principibus tam ecclesiasticis quam saecularibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Nobilibus, militibus, clientibus, capitaneis, potestatibus, magistratibus, officialibus quibuscumque et coeteris nostris et S. Imp. vassallis, subditis et fidelibus cujuscumque dignitatis, praeminentiae, status, gradus, ordinis et conditionis existant quatenus Illustrem principem praefatum in hac nostra infeudatione, concessione et gratia, non impediant, nec perturbent, quinimo pro nostro et S. Imp. principe et vasallo habeant, teneant, reputent praetereaque tueantur, manuteneant, et defendant, et contrarium non faciant, nec fieri procurent, aut permittant quovis modo in quantum nostram et Imperii S. indignationem gravissimam, et poenam quinquaginta marcarum auri puri, pro una dimidia fisco nostro Imperiali, et pro altera dimidia, injuriam passi usibus irremissibiliter applicandam, toties, quoties contraventum fuerit, incurrere formident. Harum testimonio litterarum manu nostra subscriptarum, et sigilli nostri Caesarei appensione munitarum, dat. in civitate nostra Imperiali Augusta Vindel. die decima nona mensis junii An. Dom. millesimo quingentesimo quadragesimo octavo. Imperii nostri vigesimo octavo et Regnorum nostr. trigesimo tertio.

Sig. Carolus

Ad mandatum Caes. et Cathol. Majestatis proprium
Io. Bernburger
Vidit A. Perenot etc.