Vai al contenuto

Pagina:Piperno - Della superstitiosa noce di Benevento.djvu/80

Da Wikisource.

Beneventana. 67

Petijt nobiliss. Dom. D. Iulius Vintimilia patritius Ard. Benev. Quomodo poterat expiratio illa lepram excitare? Ego aliud exemplum narrabam cum Sprenger. pag. 55 naturaliter enim in mestruosis mulieribus, vel cacoethicis vi contagij ex suo viro sanguinem corrumpendo, et evocando potest id causari, sed non affirmari approbe in casu nostro. Neque possumus dicere, quòd fuisset ex applicatione venenorum, quia praefagire non poterat, an mulier sibi morem gestura recusasset; Ergo tenendum est fuisse à Daemonis vi lamiae magistri, ira moti ad vendictam suae delusae ancillae. Probat id doloris isciadis causa, nempè ictus, qui ad ae humores crassos traxit vi daemoniaca. Addo etiam Dei permittentiam, ut mala familiaritas, nimia curiositas puniretur.

Curata fuit lepra ratione divina, et medica, inter haec persuasi offerenda vota, ac preces S. Ianuario nostro Episcop. impulsus miraculis leprae, quae corripiebantur, qui lascive dormitabant in suo cubiculo. Tum dicendam orationem leprosi Matt. 8. Marc. 1. Domine si velis, potes me mundare, quae cum medicis etiam auxilijs fuit curata, tamen post annum expiravit eodem tempore.