Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/13

Da Wikisource.

dalle «prolusiones academicae» 7

quin ad eum locum1exclamaret: «γνώμη ἀσεβής, impia (inquam) sententia!» Quidquid pro Tacito obluctetur in Lipsium familiaris olim quidem meus rerumque civilium non infacetus aestimator, sed qui non tanti unquam mihi fuit ut prae illo Iustum Lipsium litteraturae magnae virum non minoris fecerim, purumque ac putum, ut ille vocat, grammaticum imparemque Cornelianis sententiis existimaverim. Praesertim cum inter alios quoque interpretes idem sentientes Annibal Scotus2 (in quo, veterano quippe aulico, nemo iure desideret politicarum rerum scientiam) Taciti dictum uti improbum impiumque aversetur, ac respuendum christiani honestique hominis auribus ac palam execrandum clamet.

Sed finge in tuto esse religionem; num saltem civitati societatique humanae salutares sunt isti, qui tam crebro interiectis in historia callide consiliis civilem doctrinam instillare se mortalibus gloriantur? Profecto durn se ea ratione politicos dici volunt, adeo civitatis causam non agunt, ut horum vitio politae nomen, non civilis ac publici commodi, sed privatae propriaeque utilitatis appellatio esse videatur. Non ita veteres illi ac boni, qui de politicis, sed non ad istorum normam disputantes, diserte definiunt opus civium esse publicae salutis curam, cui se quisque conformet necesse est, ut ad eius bonum familiam dirigat et per se domui, per hanc civitati felicitatem pariat. Immo vocem esse naturae, si illam exaudire velimus, ut pars omnis ad corpus, in quo pars est, ita referatur, suam ut ei salutem posthabendo, malit sibi male esse quam corpori. Quare cum civitatis pars civis sit, hoc aiunt esse politicum agere, civitatis salutem incolumitatemque sua utilitate ac fructu potiorem habere. Plane ut constet quam non accomodate congruenterque rationi, immo quam reclamante natura doceant, qui lectores suos per rerum narrationes ducunt ad callida quaedam utilitatis compendia: dumque propriis singula rationibus subdole metiuntur, politici nomen, laudis olim atque

  1. In Notis [cit.].
  2. Commentaria in Tacitum.