Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/14

Da Wikisource.
8 famiano strada

honestatis, nunc vitii ac propterea odii nomen effecerunt. Veruni quae universe nullaque exemplorum appositione cursim attigimus, distincte praecipueque, si placet, a capite sumamus. Etenim sive inter se cives considero, sive eos ad principem refero, utrobique reperio, crebros horum animadversiones in historia interpretationesque in deteriorem plerumque partem, officere non parum hominum societati. Atque ut de civibus inter se compositis prius dicam, fidem esse mortalium nexum verissime dictum est: neque enim solum homines in agris olim ac nemoribus solitarios ac vagos semel ad communionem rerum eadem sub moenia fides traxit, sed quidquid commercii operisque, quidquid induciarum ac foederis, quidquid amicitiae et affinitatis praesentes absentesque continuo contrahunt, id mutua inter homines fides persuadet. Quam si ex animo tollas, continuo sanguinis ac necessitudinis coniunctio, legum sacramentorumque iura, negotiorum ac societatum conspiratio dissolventur: ipsi inter se mortales aversi et suspiciosi, sibique ab aliorum perfidia metuentes, ab rerum administratione publicarum, ab urbibus atque conventibus, a communi colloquio conspectuque ad sylvas et glandes more pecudum redigentur. Atqui nullum, mea sententia, est telum, quod tantum infringat ac labefactet humanam fidem, quantum historia hoc, de quo loquimur, stylo versutiaque conscripta. Accede ad horum annales aut historias (quos ego Sesquiulysses dum animo aut oratione complector, fateor me quidem de iis non quidem ex odio iudicare, sed ex iudicio eius nonnihil odisse): quid usquam apud illos sincere honesteque factum leges? quid non potius subdole? quid non veteratorie? quid non fraudulenter? Ille imagine pacis in errore inductus: iste per summam odii dissimulationem, odium tuto destinavi: hic specie recusantis ambigua de se hominum iudicia odoratus. Amici tanquam utres, abiecti inanes, opulenti ac pieni primo expressi, dein ad suspendium coacti: corrupti largitionibus in dominos servi: veneno armati in patronos liberti: et quibus deerant inimici, per amicos facilius oppressi: dissidentium in morem facinus occultatum: pietas sceleri praetenta: oratio piena dignitatis, expers fidei: invidia in occulto, adulatio