Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/17

Da Wikisource.

dalle «prolusiones academicae» 11

verbis interpretantem: quas ille occasiunculas obtrectandi nisi quaereret, profecto satius habuisset eos, si qui erant, rumores castigare paucis, memor descriptum a se ubique fuisse Tiberium gloriae persane cupidum, quam vana aliorum dieta (an potius sensa sua?) tam abunde atque adeo tam absurde commentari. Non enim contemptus erat famae, sed longe via certior ac melior ad laudem famamque grassari per modestiam et nomen repudiati cultus divini quam per superbiam eiusdem cultus usurpati. Sed in hanc sententiam quia multa paulo post subdam, illud in praesentia spectemus, ac cives non tam ad sese quam ad principem, quod dicebam posteriore loco, referamus: sane perniciosas hinc quoque sentiemus huiusmodi coniecturas historicorum. Mirum enim est, administrationem civitatum ac regendi onus imperii, quod per se difficile est, quanto ista difficilius efficiant, atque perturbent. Non dicam eo nomine, quia regnorum arcana expediat clam populo, penes principem et consiliarios esse: sed quia haec ab illo populum abalienent, doceantque suspecta omnia eius dieta factaque habere, atque illum tyranni potius quam regis loco ducere. «Augustus addiderat (inquit Tacitus) consilium coërcendi intra terminos imperii»: vere hactenus atque historice; at cum addit: «incertum metu an per invidia»1, de suo nimirum addit, hoc est accomodate ad invidiam apud populum principi conflandam, ceteraque eiusdem facta simili coniectura interpretanda. Omitto illud, cum destinatis Roma militibus in insulam Africi maris ad Sempronium Gracchum securi feriendum: «Quidam (inquit Tacitus) non Roma eos milites, sed a Lucio Aspernate proconsule Africae missos tradidere, auctore Tiberio, qui famam caedis posse in Aspernatem verti frustra speraverat»2. Haec, inquam, atque horum similia omitto, in quibus sunt, qui Tacitum reprehendant, quod supplicia reis illata a magistratibus invidiose referat in principem, illa praecipue mandantem ut penes eosdem magistratus (quod idem scriptor ait) saevitia facti foret et invidia.

  1. Lib. I Annalium, [c. 11].
  2. Lib. I Annalium, [c. 53].