Pagina:Pona - Monte Baldo, 1617.djvu/295

Da Wikisource.

11

COMMENTARIO

DELL'AMOMO

SOPRA LE PAROLE DI DIOSCORIDE

A’μομόν Ϭςι θαμνίσκος οἱονεὶ Βότρυς &c.

Dell'Amomo.

MOMUM est paruus frutex, cuius fructus est, sicuti Uvæ racemus, ex ligno convolutus in se ipsum. Habet autem, et florem paruum, veluti albæ violæ, folia verò Viti albæ similia: Optimum est Armeniacum, quod ad auri colorem inclinat; habetque: lignum subcirrum odoratum valde. Sed Medicum, quia in campestribus, et aquosis locis nascitur, invalidius: est autem magnum, et sub viride, et ad tactum molle, venosum lignis, quod ad origani odorem tendit, Ponticum verò subcirrum, non longum, neque fractu contumax, racemosum, fructus plenum, atque odore sensum feriens. Eligito autem recens, et album, vel subrubrum, non coactum, vel connexum, solutum autem, et diffusum, seminis plenum, simile parvis uvis, grave, valde odoratum, sine carie, et acre, gustum mordens, simplex colore non varium. Facultatem autem habet calefaciendi, adstringendi, exsiccandi, somnum conciliat, et dolorem lenit


B 2 fron-