Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/43

Da Wikisource.
36 pontano

iis ipsis nuptiarum diebus natam Pontifici filiolam alteram... mirificam, mihi crede, Christianae religionis comprobationem!


C. — Quinam?

V. — Si enim Deo nascuntur nepotuli, numquid non necesse est Christum ipsum mulieris utero prodiisse?


C. — Sane probatissimum argumentum. Proficiscendi autem Neapolim quaenam illis causa?

V. — Leonardum primo Apulum, Barensem inde S. Nicolaum, post... Hierosolymam videre cupiunt, navi comparata.

C. — Et probum et pium consilium!

V. — Missa haec nunc faciamus,... quando refrigeratae mihi vires sunt. Iube his apparari coenam, atque ita quidem videto, coena ut sit.

C. — Quid hoc verbi est? coena ut coena sit?... Non intellego...

V. — Quae sit opipara; quae pluribus sit satis; quae sit bibax, loquax, somnulenta...

C. — Bellissime! habeo... «Agite, benivolentissimi hospites, secedite in umbram... conquiescite..., sedate et sitim et aestum... Opulentissime pariter et lautissime mecum vobis erit...».

V. — Atqui Italice nihil intelligunt...

C. — Tute igitur illis blandire,... atque ut potisent et quidem quam recentissimum vide. Mihi curae id fuerit, Britannice ut discumbant.