Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/57

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
50 pontano


Act. — Quem sese egerit ipsa res docet; pacem enim, obsistente Cardinalium collegio, quibus voluit conditionibus perfecit. Miserati saepe sumus senem languenti corpore, mediis diebus, ardentissimo sole, per frequentissimos latrones, quibus itinera circumsessa erant, nunc ex Urbe ad Alphonsum in castra, nunc e castris ad Innocentium Romam properare, ut, qui illum sequebamur, de senis vita actum iam in singulas prope horas nobiscum ipsi dolentes quereremur. Itaque, diligentiam si requiras, nihil ilio etiam ad minima quaeque momenta attentius; si prudentiam, nihil omnino consideratius; ut non modo laudem, verum summam sibi principum hominum admirationem, cum magna etiam populi Romani benevolentia, conciliarit.


Par. — Non videtur, in tam brevi praesertim spatio, parata esse potuisse aliqua ad delirationem via.

Alt. — Quae, obsecro, in itinere atque in reditu eius consuetudo? qui etiam sermones erant?

Act. — Consuetudo qualis antehac semper fuit, multum cogitandi, plurima secum in animo volvendi; neque enim tempus ullum labi frustra patiebatur. Erat illi, post alias atque alias publicis de rebus cogitationes, in ore Urania... quod a se nondum perpolita esset, neque — uti saepenumero etiam querebatur — aut capillum bene cultum haberet, aut faciem puellarem ad comptum satis extersam, quaeque, ad Hymenaeum vocata, nondum dignam nuptiis vestem aut dignum Talassio mundum induisset.

Par. — Nullum hactenus, ut sentio, repuerascendi signum.

Act. — ... Sermones autem, post concoctas illas mentis agitationes, erant quam iucundissimi, ut