Vai al contenuto

Pagina:Pontano - L'Asino e il Caronte, Carabba, 1918.djvu/65

Da Wikisource.
58 pontano

multa etiam aqua neglexeris. Nihil enim tantopere ab hoc arboris genere frigus arcet, quam frigidissimis etiam diebus assidua irrigatio: quod ratio ipsa docet. Siquidem hyeme ipsa, concretoque septemtrionali flatu aere, qui terrae calor inest, magis atque magis in se cogitur, cum evaporare, concreta gelu terrae superficie ac solo, nequeat.

Quocirca cum arbor haec siticulosa sit admodum, tepescente terrae sinu, aquam ad radices appetentius trahit, qua in alimentum versa, robustiorem sese adversus frigus agit; neque enim exarescere succum patitur, perinde ac materno fota sinu huberibusque nutricis admota.

Ad haec arbuscula ipsa ad summam pene terram fibras etiam plurimas, capillamenta quasi quaedam agit, et quidem minutissima, quae glebulis inhaerentes, multum inde succum ebibunt; hae autem ipsae glebulae ut magis ac magis capillamentis ipsis propter humidi vim conciliantur, sic rursus sicciores effectae penitusque exsuctae, capillamenta destituunt. Quod assidua quidem irrigatio omnino prohibet. Hanc ob rem tum aestate tum hyeme opportuna irrigatione iuvanda est.


Par. — Ratio haec colendarumque citriorum cura, ingenii haudquaquam delirantis videri potest. Non male igitur nobiscum agitur, nec est quod Musis gratias non agamus.

Pon. — Te vero, mi Faselio (quod servatum etiam mirifice laudo) inspicere cum primis velim, ne, terra imbribus madescente, plantas scrobibus in-