Pagina:Rivista italiana di numismatica 1893.djvu/230

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

documenti visconteo-sforzeschi, ecc. 199
«Karolus Quartus divina favente clementia romanorum Imperator semper augustus et Boemie Rex Paganino et Ambrosio fratribus de Blasono civibus mediolanensibus fìdelibus suis diilectis gratiam suam et omne bonum. Considerantes grata et accepta fìdelitatis obsequia que vos nostre Mayestati ac sacro romano Imperio a mulds retroactis temporibus impendistis hucusque et continuato fìdelitatis studio vi presentialiter impenditis et impendetis utilius in futurum, cupientesque vos ob inde de Imperiali muniiìcentia retributionis alicujus mercede consoUarì vos et quemlibet vestrorum, animo deliberato non inprovide sed ex certa nostra scientia, auctoritate cesarea facimus et ordinamus monetarios pubiicos et monetariorum aliorum consortio agregamus et juribus perfrui voiumus et gaudere dantes et concedentes, auctoritate nostra cesarea, vobis et heredibus vestris, qui probitate experientia et fidelitate genitorum imitatores extiterint et predicto monetariorum ot’titio utiiles preesse poterunt et prodesse plenam et liberam potestatem in quibuscumque locis, terris, civitatibus et dominijs jure et sacri imperij dictioni subiectis mallendi, stampendi seu cum malico monetariorum offitium libere exercendi et eftigiandi cujuscumque manerìey monetam dativam tamen legalem et bonam publicam et consuetam, et que legiptimo caractere et pondere non fraudetur. Nulli ergo hominum liceat hanc nostre paginam concessionis infringere vel ei ausu temerario contrahire, si quis autem hoc atemptare presumpserit nostre mayestatis otfensam se noverit incursurum presentium sub nostre imperialis mayestate sigillo testimonio literarum. Datum Prage anno domini millesimo tricentesimo sexagesimo quinto, Indictione tertia, die vigesima tertia mensis marzij, Regnorum nostrorum anno decimonono, Imperij vero decimo.

per dominum episcopum curiensem

Lud. de nortenberg.


R. petrus scolasticus lubricen.»


21. — 1370, febbraio 26, Praga. — Privilegio imperiale di monetario a favore di Paolino, Lazzaro e Lanfranco fratelli de Spotis di Seregno [Ambrosiana, Cod. E. S. VI, 13 fol., 143 t.].

Conferma del privilegio per parte del signore di Milano, in data: 25 gennaio 1371.