Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/190

Da Wikisource.
180 caput clxviii

atque haec vera caussa sit cur mythologia tam incerta et varia sit ac, ut vere dicam, infelix? Haec res nobis argumentum praebuit vestigandi poeseos originem longe aliam quam quae ab iis temporibus ad nos usque putata est. Id in praesentia referamus, ad hoc antiquissimarum gentium ipsissimum instar, romanos legum literaturam arcanam quoque habuisse, ut actionum formulas per notas scriberent, exempli gratia, «A. T. M. E. M. D. O.», non perscriberent: «Aio te mihi ex mutuo dare oportere». Unde actiones ex contractibus innominatis, quia indefinitis et incertae inter romanos naturae, «perscriptis verbis», ut eruditiores advertunt1, non «praescriptis», legendae sunt; et «actiones in factum» appellatae, quia facta incerta, et eae in factum, hoc est uti res gesta erat, dirigebantur.

Leges omnes ex pietate ortae — Scientia legum ex ipsa
natura rerum arcana orta.

[3] Sed, quemadmodum leges, non impostura ulla, quae sane ab illa humani generis pueritia omnino aliena est, sed ex vera pietate inter hebraeos, ex pietate falsa inter gentes, ut supra diximus2, natae sunt quod nulla societas sine iustitia ac proinde sine aliquo dei numine fundari ac sustineri potest, ut supra non uno loco est demonstratum3, ut ex vero Demosthenes dixerit leges τῶν θεῶν δῶρον4, ad quem Ulpianus alludit5 quum iurisconsultos «iustitiae sacerdotes» appellati ita iurisprudentia, seu legum scientia, nulla arte, sed ex ipsa rerum natura principio rerumpublicarum arcana orta est, quia in rebuspublicis, quae omnium primae fuere optimatium6; orta est.

  1. Hermannus Vulteius in Commentario in Institutiones, hoc loco.
  2. Cap. CIV,; «In statu» [5].
  3. Immo ex perpetua huc usque dictorum serie.
  4. Dig., I, 3 (De legibus), 2. Vide Notas, 29 [la seconda citazione è una postilla marginale].
  5. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 1.
  6. Cap. CV et CVI.