Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/194

Da Wikisource.
184 cap

exlegi, patribus incertis, nulla erat maiorum memoria. Cadmus serpentem occidit et eius dentes terra obruit: hi sunt fortes qui terras fodiunt et culturae subigunt; nam serpentis dentes sunt aratrorum curvaturae1, dictae latinis «urva», a quibus «urbes» appellatae, ut libro secundo latius dicemus apud omnes ferme nationes antiquissimas urbes ab aratro item dictas. Ex iis dentibus veri armati orti: hi sunt optimi, qui primas respublicas fundant2. Hi mox digladiantes mutuis vulneribus se confodiunt: hae sunt civitates optimatium, quae bella gerunt. Et Cadmus primus literas invenit: en literatura ab optimatibus reperta, quae proinde ipsorum propria est.

CAPUT CLXX

DE ETYMIS HEROICIS

Tentamen etymologici omnium linguarum communis.

[i] Quae res fecere nobis locum coniiciendi quod historia temporis obscuri, hac lingua heroica tradita et characteribus fabularum custodita, possit olim praebere philologis copiam contexendi etymologicum, quod non unius syllabae sive adeo literulae, ut plurimum inepta vel ingeniosa vocum similitudine, sed ex rebus ipsis et ex vero origines, non latinae vel graecae, sed omnium linguarum communes enarret. Cuius tentamina aliquot, quae ad nostrum argumentum faciunt, libro secundo exhibebimus.

Romani heroicae literaturae custodes — Etymologia grammatica — Etymologia philosophica — Linguae latinae scientia est propria iurisconsultorum.

[2] Haec disseruimus ut liqueret id ius esse, quod necessitas expressit ut iurisprudentia, seu legum scientia, apud

  1. Quae principio fuisse necesse est praedura lingua curva ac proinde harpentis dentes [postilla marginale non rifusa nelle Notae].
  2. Qui orti sunt quirites hastis armati [postilla marginale non rifusa nelle Notae].