Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/193

Da Wikisource.

caput clxix 183

Qua ratione fas gentium productum?

[6] Postremo, adversus gentes alius regionis prolatis bellis, quanquam eae alia lingua uterentur, tamen, quia eadem ratione fundatae sunt, fas gentium agnoverunt hoc ius legatorum, exempli gratia, ex alia communi lingua aliisque argumentis inter suas civitates introductum.

Antiquissimo iure civili communi fas gentium custoditum.

[7] Cura igitur ius violentiae ex iisdem caussis apud singulas gentes ortum sit, ut supra vidimus1, et exinde civitates fundatae, in quibus ius civile perpetua belli meditatio, sive maiorum gentium violentiae imitatio, quaedam esset, ut supra vidimus quoque2; redeunte iure violentiae inter potestates civiles, ac proinde statu exlegi recurrente3, gentes per mancipationes et nexus, ex clientelis ortos et iure civili communi conservatos, captivitates et servitutes, exempli gratia, iura esse aeterna bellorum crediderunt.

Cadmi mythologia.

[8] Ad hoc instar, lingua heroica, fas gentium, sive ius heroicum quod supra diximus4, est introductum. Quod Cadmi fabula significare videtur. Phoenix: quia in Phoenicia antiquissima urbs Tyrus ad mare posita. Quaerit sororem Europam a Iove raptam: quo ipso Cadmus significat Asiani. In Europa Thebas in Boeotia, antiquissima graecorum regione, fundat: altrinsecus, Tyro veniens, Dido Carthaginem in Africa conditi quibus innuitur ab Asia et europaeos et africanos provenisse. Eius socii ab ingenti serpente necantur: heic mihi nunc concedatur hic Cadmi serpens idem ac Herculis hydra; atque haec non alia sit nisi terra, quae tunc ingens sylva erat, quam ὕδωρ, terrae humor, efficiebat, et caesa usque repullularet, ut non ferro, sed igne extingui necesse fuerit. Haec silva, haec hydra, hic serpens Cadmi socios necat: in statu

  1. Cap. CXXXVII.
  2. Cap. CXXIV.
  3. Cap. CXXXV.
  4. Cap. CLXIX, [§ 6].