Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/192

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
182 caput clxix

ut in illa summa infantia ipsis liceret, inter se communicabant. Exemplum apponamus de optimis eius regionis quae postea Latium dieta est. Sic qui concesserunt in lucos, ubi postea Alba, Ardea, Otriculum, Gabii, Suessa, Pometia, Sora, Algidum, Satricum, Corniculum, Verulae, Bovillae, Tibur, Praeneste et quae aliae quammultae Latii urbes conditae sunt — quia ex iisdem caussis optimos eas civitates fundasse supra demonstravimus1 et rudia linguae principia habebant communia2, quando sero foedera amicitiae caussa et hospitia inter civitates, ut eruditi advertunt et nos latius libro secundo ostendemus, sunt introducta — necesse postremo est ut eae gentes divisae, aliarum ignarae, linguam communem, quae dicitur «latina», fundarint. Ut, exempli gratia, ex verbo «for», quod significabat «loqui certum» — unde «fasti dies» dicti romanis, in quibus praetor «fatur», certum ius dicit, certas formulas dictat, — «fas» inter omnes civitates, latinas «ius immutabile» significavit; unde postea «fatum» Dei decretum dixere philosophi. A verbo «lex» «legati» apud omnes latinos dicti, qui — cum apud singulas civitates in plebium secessionibus, quas supra diximus3, verbenis, quas (quia ex aris sumptas) sanctas habebant, coronati eaque religione muniti — plebibus, quanquam iratis, inviolabiles erant. Bellis inter ipsas civitates deinde ortis, hoc ius immutabile agnoverunt, idque «fas gentium» appellarunt, ut legati hostibus sancti essent.

Cur, exempli gratia, «gens romana» dieta? — Cur, exempli gratia,
«gens latina»?

[5] Ita «gentes» prius dictae plures unius civitatis viriles stirpes in plures familias divisae, quae populum unum efficiunt, ut «gens romana»; deinde appellatae sunt plurium civitatum populi qui una communi lingua loquerentur, ut «gens latina».

  1. Capp. CV et CVI.
  2. Cap. CXLIX.
  3. Cap. CIV, § «Sed et natura» [24].