Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/195

Da Wikisource.

caput clxxi 185

antiquissimas gentes solis optimatibus gnara esset. Id ius patres romani, iam inde ex quo Romulus clientelas instituit, quarum offícium erat docere clientes iura, ex iure gentium obtinebant, ut ipsorum propria esset legum interpetratio1, et quidem ea qua verba exponerent, non ex vocum similitudine — ut, exempli grada, non, ut a «fundamen» «fundamentum», ita a «testamen» «testamentum» dicatur, quae etymologia grammatica est, — sed ex rerum ipsarum vi et potestate — ut «testamentum» dicatur «quod testatio mentis» sit. Quod etymologiae genus iurisconsultos a philosophis, et maxime stoicis, didicisse hactenus ex communi errore putatum est: cum ea iurisconsultorum romanorum propria sit et originem habeat, ut vidimus, omnibus philosophorum sectis antiquiorem.

Apologia pro iurisconsultis ad versus Vallam.

[3] Quae si Laurentio Vallae in mentem venire potuissent, non tam acerbe super hac re iurisconsultos reprehenderet: cum is eos eo nomine reprehendat, quo sunt maxime commendandi, et in re eos reprehendat, quam si scientia non praestant, tamen prudentia praestare conantur: ut linguae artem sibi conservent, qua fas maiorum gentium conceptum est, iure civili antiquissimo custoditum, quod diximus2 esse ius gentium improprie dictum, et qua lingua tandem fas minorum gentium est explicatum.

CAPUT CLXXI

SOLI PATRICII ROMANI IURISCONSULTI

[ij Hinc soli romani patricii iurisprudentiam professi sunt, ex hoc iure quod diximus a gentibus introductum.

Census fundamentum reipublicae popularis — A Servio Tullio
resolutus ordo optimatium.

[2] At Servius Tullius, qui ad dominatum affectabat viam quam mox Tarquinius Superbus percurrit, ordinem resolvere

  1. Cap. CLXIX.
  2. Cap. CXVIII, CXXXIV, CXXXV.