Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/196

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
186 caput clxxi

voluit, popolarissima re, qua potissimum respublica constituitur popularis, instituta, nempe censu1, qui graecis δῆμος appellatur, quare iisdem respublica popularis δημοκρατική dicta est. Itaque a Tullio factum ut magistratus et imperia non amplius genus, sed patrimonium daret; unde in republica deinde libera mansit poetae illud:

... Dat census honores.

Primi ordines romani: patres et plebs—Patricii genere et patricii censu.

[3] Nam pro censu tres romanorum civium ordines facti, senatorius, equestris, plebeius, qui ante duo omnino erant, patres et plebs; quae res satis demonstrat principio romanam rempublicam fuisse optimatium, ut veneta. Itaque, ut obscurae sortis homines, qui amplissimum patrimonium habebant, in ordine senatorio censebantur, quos eruditi, vera quidem, sed romanis inaudita illa divisione, censu, non genere «patricios» appellanti ita, vicissim, qui patricii ob tenue patrimonium censebantur in plebeio, iidem eruditi censu, non genere, «plebeios» dixerint2.

Adoptione familia, non gens amittitur — Neque census neque
tribunatus plebis sunt notae distinguendi gentes.

[4] Ad haec Publius Clodius (libet exemplum afferre ex gente superbissima et infensissima plebi et, si super eius origine altera historiae pars, quam tradit Suetonius in Tiberio, vera est, maiorum gentium patricia, ab Appio Claudio fundata, qui, Atta Suetonio3, Clausus Livio dictus, Regillo Romani recens conditam cum magna clientum manu commigravit, auctore Tatio, consorte Romuli), Clodius, inquani, se plebeio

  1. Cap. CXXXVIII, § «Libera» [4]; Bernardus Segnius in Ethica Aristotelis [piú esattamente, nel Trattato dei governi di Aristotile, tradotto di greco in lingua vulgare fiorentina, Firenze, 1549, p. 187, ove, per altro, Aristotele e il traduttore dicono tutt’altra cosa].
  2. Vide Notas, 30 [postilla marginale].
  3. Vide Notas, 31 [postilla marginale].