Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/200

Da Wikisource.
190 caput clxxii

tium rempublicam, qua potuit parte, restituit: nam senatum, Tarquinii caedibus exhaustum, ex ordine equestri reposuit et auxit praeterea; censum autem non restituit, qui est popularis reipublicae fundamentum; leges omnes regias abrogavit, ut ius in latenti reponeret. Quae omnia, ut summa virtute, ita singulari sapientia egit, ut quantum optimatium regno libertate detraheret, tantum, aucto senatu, suppresso censu et restituto iure arcano, reponeret, ut, in hac ipsa insigni mutatione, super quibus institutis respublica fundata et aucta erat, conservaretur.

CAPUT CLXXII

IN BONA REPUBLICA LIBERA OMNIA SENATUSCONSULTA
DE IURE PUBLICO

[i] Hinc in republica libera ex optimatibus mixta omnia senatusconsulta de iure publico concepta sunt; erantque vel iuris publici condendi, vel iuris publici iam conditi auctoritates. Et, ut vulgo dicam, erant illa iuris publici condendi praeparationes, ut de lege aliqua de iure publico ferenda1; haec erant iuris publici executiones, ut de mandandis a populo provinciis: quae omnia nullum consulis nomen praescriptum habent. Nam quae de iure privato facta sunt, et consulum alterius nomen praescriptum habent, ut sunt quibus Corpus iuris iustinianei scatet, ea sub principibus omnia facta sunt.

Nota quae distinguit tempora senatusconsultorum.

[2] Itaque, ubi de senatusconsulti tempore et auctore ambigitur, haec regula audacter tenenda: quod sit de iure publico, praeterquam de poenis, in republica libera; quae autem sunt de iure privato, ea sub principibus facta esse.7

  1. Nel testo a stampa seguiva: «exempli gratia, de poenis de foenore moderando». Ma nelle emendazioni soggiunte al De constantia iurisprudentis è scritto: «Dele [haec] verba, quae ex auctografo, de re alia exarato neque deleto, irrepsere» [Ed.].