Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/202

Da Wikisource.
192 caput clxxiii

libertatis fautrices. Is enim est mos tenuium adversus potentes: postulare ius aequum; et potentiae commune votum est: leges non esse. Quare constans regula sit: tribuniciis legibus aliquam potentium iniuriam fecisse locum, aut adversus eorumdem arcanum aliquod potentiae obviam itum esse.

Lex de usucapionibus Scribonia.

[4] Certe de usucapionibus Scribonia, ne praediorum urbanorum servitutes usucapí liceret1, videtur lata contra quas vulgo dicunt «usurpationes potentium», vocabulo sane antiquissimae originis, qua acceptione significat usus sive possessionis raptionem2. Unde fit locus coniecturae, cura de auctore non constet, fuisse Caelium Curionem tribunum plebis, qui et Scriboniam agrariam, seu viariam, quoque tulit3.

De usucapionibus Atinia.

[5] De usucapionibus Atinia, ne res furtivae usucaperentur4, cuius auctor item incertus: sed, quia est contra usurpationes potentium, verisimile est tulisse Atinium tribunum plebis, qui auctor fuit alterius legis Atiniae — ut tribuni plebis essent senatores et dicendae in senatu sententiae ius haberent — latae in republica corrupta, cura potentia apud plebeiae partis principes erat5.

De usucapionibus Plautia.

[6] De usucapionibus Plautia, quae est caput legis Plautiae de vi, ubi cavit ne res vi possessae unquam usucaperentur6.

Tulit contra optimatium potentiam Marcus Plautius Silanus tribunus plebis, Caio Pompeio Strabone, Lucio Portio Catone consulibus anno dciv.

  1. Dig., XLI, 3 (De usurpationibus et usucapionibus), 4, in fine, ubi Cuiacius.
  2. Cap. CXXIV.
  3. Caelius [Rodiginus], Epistolae familiares, lib. VIII.
  4. Dig., XLI, 3 (De usurpationibus et usucapionibus), 4,; 6; Institut., II, 6 (De usucapionibus et longi temporis praescriptione), § 2 («Furtivae»).
  5. [Aulus] Gellius, Noctes Atticae, XIV, caput ultimum [8].
  6. Dig., XLI, 3 (De usurpationibus et usucapionibus), 33, § 2; Institut., l. c.