Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/220

Da Wikisource.
210 caput clxxxv

humanus dicitur a Deo extingui posse, corrumpi autem non posse; — corpora tempore nasci, tempore finiri; sed tempus non esse modum inducendae vel dissolvendae obligationis, et quae iura a principio non sunt, tractu temporis esse non posse (quae est metaphysica ratio regulae catonianae); — et tempus dumtaxat esse signum quod animus dominium abiecerit, ut in usucapionibus, vel, ut in praescriptionibus, signum quod animus ius remiserit; — et, corpore corrupto, usumfructum tolli, non autem corrumpi, uti, corpore corrupto, tollitur, non corrumpitur animus. Et iura dicuntur minui, quum alienantur, relata ad patrimonia unde abeunt: ceterum a primo homine Ada ad nos usque, ut supra demonstravimus1, per tres originarias rerum acquisitiones eorum perpetuo conservata successio.

Animus universi iuris subiectum.

[5] Atque adeo animum humanum, qui platonicis asseritur, per hoc quod sit supra corpus, immortalis, iurisconsulti statuunt omnium omnino iurium domicilium et sedem: qui uno ore omnes dicunt «iura animo parari, animo conservari, animo alienari».

Generis humani traditio de immortalitate animorum.

[6] Hanc iuris metaphysicam romani a gentibus antiquissimis accepere, a quibus haec generis humani traditio orta est, qua gentes humanae omnes credunt (nam quae non credunt, si quae sunt, omnino barbarae ac ferae sunt) animos humanos esse immortales: quam traditionem si Platonis demonstrationibus incoeptam et per gentes diffusam et propaga tam dicerem, equidem viderer erudite ineptire. Doctrina constemus igitur. Diximus ius humanum ab humandis mortuis incoepisse, et ius humanum a divino sumpsisse exordia, et ius divinum humanumque apud maiores gentes utrumque esse fundatum, uti, contra, inter exleges impios cadavera inhumata iacuisse2.

  1. Cap. XCVII, cap. CIV, § «Per hanc» [13]; cap. CXIX.
  2. Cap. CIV, § «In statu» [5].