Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/221

Da Wikisource.

caput clxxxv 211

Dii manes principio tantum patriciorum fuere — «Parentalia» unde dieta? — Gentilitatum origo — Unde «stemmata» dieta? — Sacra familiaria et gentilitia principio soli patricii habuere.

[7] Dii autem manes lege XII Tabularum «divi parentum» appellantur; et «parentalia», sive sacra funerum, a «parentibus» dieta: sacra autem nonnisi diis fiunt. Sed et maiores gentes definivimus viriles stirpes quae in plures familias dividebantur1. Igitur hanc stirpium in familiarum ramos diductionem necesse est inde factam, quod posteri, «ordine mortalitatis», quem eleganter Papinianus dicit, suos maiores alium post alium condidissent. Quos ordines romani dixere «stemmata», haud sane dieta a verbo στέφω (quid enim faciunt coronae cum illa summa virorum simplicitate?), sed a «stamen», quod «filuin» significat2, et magis decet illam rusticitatem; unde «lineae sanguinis et cognationis» haec ipsa stemmata a Paullo dieta sunt3. Itaque pietas ipsa suo cultu optimis genealogias, sive gentium successiones, imprudentibus inchoavit, duxit4, conservavit commonstravitque: quod cum animadverterent, sedulo postea curarunt ut ea sacra in familiis servarentur; quod patricii romani praeter ceteras, ut alibi dicemus, custodierunt. Et Cicero ex romanis moribus in sua republica, quam ad romanae exemplum format, caput illud legum concipit: «Sacra familiaria perpetua (non interrupta) manento».

Iuris divini circulus inter gentes.

[8] Ea ratione optimi, a religione fontium, quam diximus5, ad religionem deorum manium progressi, a iure humano iterum ad divinum rediere.

  1. Cap. C, § «Id divido», cum tribus sequentibus [2-5].
  2. Vide Notas, 36 [postilla marginale].
  3. Dig., XXXVIII, 10 (De gradibus et affinibus et nominibus eorum), 9.
  4. «Inchoavit, duxit» agg. nelle postille marginali [Ed.].
  5. Cap. CXLIX, § «Utrum» [5].