Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/226

Da Wikisource.
216 caput clxxxvii

Cur annua edicta praetorum?

[2] Sic praetor, uti actionibus ius civile tuebatur, ita exceptionibus iuri naturali succurrebat; et, uti athenienses in annos leges, ita praetores in annos mutabant edicta, non ex iure imperii, ut vulgo putant, quod par in parem non habet, sed in perpetuae utilitatis experimentum. Eaque ratione Edicta, aequitatis longo usu spectatae, iure imperii nihil quicquam obstante, de praetoribus in praetores transferebantur; unde eorum «ius translaticium» dictum est.

Cur ius civile possessionis iura ignorabat?

[3] At vero, si caussae existerent, de quibus nullum ius lege XII Tabularum neque diserte cautum, neque per interpretationem, ut caussae de possessione, quas nunquam ius civile agnovit, quia, si agnovisset, optimates ius quiritium perdidissent — nam possessores longissima agri romani possessione iure nexi soluti essent, quod postea plebei lege Poetelia retulere, ut supra innuimus1 et latius infra dicemus; nec pro agro, quem non ex iure quiritium habuerant, ob aes alienum cum iisdem patribus contractum, apud eosdem privatim vieti haberentur, ita ut patres non ultra privatum carcerem in eos haberent in vestigium antiqui imperii, quod optimi privatim, iam ante constitutas respublicas, in clientes exercebant, ut supra diximus quoque2 — caussas, igitur, possessionis praetor nullo iuris ordine, hoc est nulla formula ex iure civili dictata, nullo dato iudice, ipse cognoscebat interdictis.

Quae actiones maxime praetoriae? —
In quibus caussis praetor conditor iuris?

[4] Si quae aliae eius generis essent caussae, praetores per summam libertatem de iis postea, corrupta in potentiam republica et maxime plebeiorum parte superante, dare coe-

  1. Cap. CLXXIII.
  2. Cap. CIV, § «Atque > et sequentibus [19 sgg.].