Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/227

Da Wikisource.

caput clxxxvii 217

coe, ut libro secundo latius ostendemus. Quae sunt actiones praetoriae, quae dicuntur «in factum», quas omnium maxime proprie «praetorias» diceres, namque in eiusmodi caussis praetor erat proprii iuris conditor, quod nihil cum civili commune habebat.

In quibus suppletor iuris?

[5] Si vero caussae essent, quas lex XII Tabularum tacite cogitarat, praetor ius civile ad eas producebat; atque de iis sunt omnes actiones civiles utiles, in quibus proprie praetor ius civile supplebat.

In quibus iuris civilis emendator?

[6] Si vero essent, quarum aequitati lex XII Tabularum surda durave esset, praetor aliquo commento fictioneve aliqua ita temperabat remque moderabatur, ut eadem opera et ius civile et aequitas naturalis salva essent. Atque in his proprie praetor, sub aliqua iuris civilis imagine et ipsius legis XII Tabularum religione, ius civile emendabat; uti sunt omnes bonorum possessiones, actionum rescissiones, in integrum restitutiones et alia ad hoc instar praetoria iura.

Ius praetorium est ius naturale sub iuris civilis imagine.

[7] Quare et acute et vere dicere possis, uti ius civile est iuris gentium quaedam fabula et imitatio, ut supra diximus1, ita ius praetorium est ipsum ius naturale sub iuris civilis aliqua persona et imagine.

Iurisprudentia benigna a praetoribus coepit — Sensus communis omnis
eloquentiae moderator — Eloquentia multitudini facta.

[8] Et hac ratione a praetoribus romanis primulum extitit iurisprudentia benigna, quam licet «atheniensium» appellare, quia rempublicam liberam decet, in qua et philosophi ratione naturali, non civili, disserunt de iustitia, de republica,

  1. Cap. CXXIV.