Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/111

Da Wikisource.

de poesos origine 369

XII

Locutio pathetica poetarum.

[26] Cuinque natura ita comparatum sit: ut qui sensu praenimio et acri phantasia res percipiunt, ii mente puriore parum intelligant et omnia sentiant animo perturbato, ut pueri omnia fere vehementer, aliquo affectu commoti, proloquuntur. Hinc illa poetarum: «versantur in pectore curae», «consilia pectore versante. Sane me, dum haec cogitarem, puer filius ingeniosus admonuit, qui forte matri inquiebat: — Cor meum me semper alloquitur, et quot res mihi dicit! — Hinc poetarum locutio semper emphatica et cui aliquis πάθος subsit.

XIII

Characterum poeticorum sublimitas.

[27] Ex bis omnibus conficitur ut poetae in rebus, factis, hominibus, atque in hominum ingeniis, moribus fortunisque, tanquam pueri insigniora animadvertant et tanquam foeminae componant. Ex quarum frequentia, si accedat, ut a pueris foeminisque fit, praesens, vivida et commota expositio, existunt sublimes poetarum characteres: ut Longinus praestitisse Sapphum observat illa ode, quam Catullus latine vertit:

Ille mi par esse deo videtur.

XIV

Ex structura circumducta versae circumducta structura prorsae
orationis latinis, graecis germanisque nata.

[28] Praeterea (potissima notamus, nam minora exequi ex his principiis alii commode possunt), si infantes, cum primum sermonem fundere conantur, recte advertamus, comperiemus natura ferri ut ultima quae sensere primo loco, prima postremo1 collocent, quia ultima vividiorem sensum quam prima

  1. Cosí, nei due errata-corrige, emendato «posteriore» [Ed.].