Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/219

Da Wikisource.

secunda epocha temporis obscuri 477

Cur a ludis olympicis incipit graeca historia?

[66J A ludis olympicis graecis coepit historia, quia ab auspiciis coepit humanitas; et celebris postea graecis epocha olympiades fuere, quia a clientelis insigniores res humanae extitere: quarum monumento in Circo olympico ara statuta.

Hercules gallicus clientelarum character.

[67] Sed, rudiores quam graeci, Galli clientelarum fecere Herculem characterem, ut libro superiore innuimus, qui catenulis ore emissis ingentem hominum turbam, auribus catenatam, sequentem quo vellet, duceret: quem hactenus characterem eloquentiae somniarunt, de temporibus quibus genus humanum infans nondum loqui, nedum eloqui, satis noverat.

Arae maximae historia quid notet?

[68] Huius igitur tum celebratissimae rei gnarus, Romulus sedulus curavit in primis aram dicare Herculi, eamque «maximam» appellavit1: quod eruditi, harum, quas nunc scribimus, originum nec opinantes, in Livio, tanquam exiguas res de Romulo memoraret, reprehendunt.

[69] Has duas, quas narravimus, theocratiarum epochas latinis aborigines et Evander2 excurrunt3.

Aborigenes qui et unde dicti?

[70] Aborigines, ut Dionysius tradit, auctores conditoresque gentis romanae, Italiae indigenae, ita dicti, quasi ἀβεῤῥίγεναι, ab «erronibus»: quod etymon Virgilius, antiquitatis doctissimus, probat, cum «indocile et dispersum genus» appellat4, quae cum nostra de exlegibus erronibus historia congruit.

  1. Cfr. Notae, 93 [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 94 [Ed.].
  3. Cfr. Dissertationes, X [Ed.].
  4. Aeneid., VIII [311].