![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
476 | pars posterior - caput xxi |
Evandri mythologia.
[71] Evander autem pelasgicae Arcadiae rex est somnium philologorum. Ex communibus proprietatibus «arcas», quia arcades glande vesci soliti erant et pastionibus dediti; nam diximus post rusticam inter occidentales pecuariam natam esse; unde Pana, pastorum deum, propria religione colebant et a pueris musicam docti — unde Virgilio1:
... soli cantare periti |
— quia primi homines rudi quodam rhytmo loqui coepere. Carmentae quidem filius Evander, quia inclyti carminibus leges dabant. Ut Mercurius, lyrae inventor: non ob illud philologorum somnium, eloquentiam; sed quia inclyti fuere primae agrariae legis latores, qua famulis parendi mercedem dedere victum. Literas invenit: quia poetae heroes characteres heroicos invenerunt. Pulsis aboriginibus, tenuit illorum loca, ubi postea Roma condita est: quia inclyti erronibus romanum territorium asylorum ope purgarunt.
Ab «arx», «arcas» et «arceo».
[72] Quidni igitur, ut «arcades» graecis, quia antiqui hominum dicti, «arcades» dicti latinis sunt ab «arx», monosyllabo infantis linguae, unde et «arcas» et «arceo»? Cum qua nostra origine congruit historia quam de Evandro tradit Virgilius, a quo fertur
... Romanae conditor arcis2,
ubi is innuit Pallanteum3, nos verius accipimus antiquas aras, quibus postea arx romana successit, ut superius diximus.