Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/221

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

tertia epocha temporis obscuri 479

CAPUT XXII

TERTIA EPOCHA TEMPORIS OBSCURI,
QUA OMNES RESPUBLICAE FUERE OPTIMATIUM,
ET SENATUS AUCTORITAS PRIMUM IN TERRIS NATA1

Ex primis turbis coortae plebes — «Turba», «rixa».

[1] Sed, ut suis clientibus singulis coercendis quisque optimorum satis fírmum habebat imperium, nempe nervum, fidem; ita, ut universos in officio continerent, infirmi fuere. Igitur, cum, ut fert natura, optimi in nexos aequo duriora exercerent imperia, et nexos eius rerum status tandem pertaesum esset, et omnes una caussa ageret, conspirarunt ad libertatem, et turbam facere ausi sunt, nativa significatione, qua «multorum rixam», ut «rixa» «duorum turbam» significat2. Ex qua turbatione primae plebes natae, quarum proprium est res novas moliri.

«Ordinis» nativa significatio — «Regis» nativa significatio —
Ut primi in terris reges creati?

[2] Igitur, motis rebus, necesse fuit optimos inter se imperia communicare, et ita, divina providentia, rebus ipsis dictantibus, natus est ordo optimatium3, ea ipsa significatione nativa, qua militae «ordines» dicuntur, quod optimates, in ordine stantes ad speciem et ad terrorem, plebem turbantem deterruere. Et qui omnium fortissimus eum ordinem regeret, significatione maxime propria, uno ex infantis linguae monosyllabis, «rex» dictus; et ita verus Sallustius, qui scribit

  1. Cfr. Notae, 95 [Ed.].
  2. Ulpianus, ex Labeone, in Dig., XLVII, 8 (De vi bonorum raptorum), 4, § 1.
  3. Cfr. Notae, 96 [Ed.].