Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/63

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

notae in lubrum alterum 647

93.

(pag. 477, n. 1).

Arae maximae historiam, pro nostris principiis enarratam a Cornelio Tacito, vide nota sequente [136] ad pag. 548, vers. 13.


94.

(pag. 477, n. 2).

Itaque Evander character sit aboriginum illorum qui errare destiterunt et deinde, per eam rerum seriem quam narravimus, fuere optimi, qui, heroicis regnis per Italiain agricultura arisque fundatis, demum operam dedere pasturae.


95.

(pag. 479, n. 1).

Rectius: Ordo civilis primus in terris natus.


96.

(pag. 479, n. 3).

Minervae e Iovis capite natae mythologia.

[1] Huius historiae character est fabula, qua Vulcanus bipennis ictu gravidum Iovis caput aperuit, ex quo nata Minerva est. Sub qua mythologi altissima secretioris sapientiae arcana involvi hactenus crediderunt, quae vix excultissima Grecia Platones decent: dicamus igitur horum temporum ruditati convenientia. Vulcanus — character plebeiorum, quatenus artes fabriles exercent — ictu ferit Iovis caput — nempe, secessione facta, ordinem regnantem, cuius character est Iupiter, ferit; — eique caput seu mentem aperuit, ut nasceretur Minerva, — nempe ordo civilis, ordo patrum, qui rerumpublicarum sapientia semper habita est.