Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/292

Da Wikisource.

CAPUT XXXIII1

TRES FONTES SEU TRIA CAPITA UNIVERSI IURIS ROMANI,
QUIBUS ROMULUS SUPER MAIORUM GENTIUM
MORIBUS CIVITATEM ROMANAM FUNDAVIT:
CONNUBIUM, PATRIA POTESTAS, NEXUS

[1] Romulus his tribus maiorum gentium iuribus civitatem romanam fundavit: connubii, patriae potestatis et nexi. Queis tribus iuribus in statu exlegi stetere theocratiae, familiae, clientelae, et ex quibus postea, in commune coniunctis, regna heroica primitus orta sunt.

Auspicia primum fundamentum reipublicae romanae universae.

[2J Romulus auspiciis urbem Romani fundavit2, ut Muri Appius dicebat. Quare is quoque ius connubii plebi incommunicatum constituit, quod plebs auspicia non haberet, ut eius inter patres et plebem certaminis historia satis liquido monstrat.

Ius connubii Romae nativum...

[3] Et quidem ipsi doctissimi commeatores attici iuris Romani id ius connubii patrum, plebi incommunicatum, ultro fatentur se in Latium de Graecia non adportare: quamobrem Gothofredus id caput XI tabulae inscribit.

... et nativa Romae patria potestas.

[4] Patriam potestatem, quam «propriam civium romanorum» dicit Iustinianus3, a maiorum gentium iure natam supra demonstravimus. Unde quod Ulpianus4 scribit: «ius patriae potestatis moribus receptum», audacter «gentium», et qui-

  1. Testo: «Caput XXXII» [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 138 [Ed.].
  3. Inst., I, 9 {De patria potestate), § 2 [Ed.].
  4. Dig., I, 6 (De his qui sui vel alieni iuris sunt), 8 («Patre furioso»).