Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/291

Da Wikisource.

romulus tenebris excussus 549

amicitiae curri finitimis, externi eadem ratione hostes, qua iure maiorum gentium habebantur: quare iis erat de sui imperii salute, non de magnitudine, cogitandum.

Praecipua iustitiae, virtutis et magnitudinis romanae caussa.

[15] Atque haec una ex potissimis caussis iustitiae, virtutis et magnitudinis romanae fuit: quod, cum in aliis optimatium rebuspublicis antiqui gentium mores elanguerent, apud romanos interim invalescerent, ad illud numero instar, quo religiosae familiae novae, ad antiquarum exemplum compositae, ad prima maiorum instituta revocantur: quae novae virtute insurgunt, dum antiquae interdum, corruptis moribus, pessum eunt.

[16] Sed, quia Romulus, vir magnanimus, regnare in armis volebat, qua ratione, gratus plebi, suspectus patribus erat, patres, per oborti nimbi occasionem, ipsum, ad exercitum concionantem, discerpsere, metu ne, dum bello et armis diu insisteret, tandem, oppresso ordine, ex regno optimatium in regnum monarchicum rempublicam corrumperet.

Et Iulii Proculi somnium probat romanum regnum
fuisse optimatium.

[17] Quam caussam arguit somnium Iulii Proculi. Nam quid ad plebem et militem de Romuli morte solandum referebat Romam olim caput orbis terrarum fore, nisi plebs, quae utilitatem bellorum, non iustitiam, curat, sub Romulo Latii imperium animo iam invasisset, cum proferre imperia reipublicae monarchicae vel popularis, non optimatium, votum sit?1. Nam, si Romulum plebs desiderasset, quod sub eo ab externis iniuriis tuta esset, consilium fuisset comminisci pro natura reipublicae optimatium, nunciare nullis opibus humanis romana arma cessura. Alibi2 probavimus horatiano iudicio romanum regnum non fuisse monarchicum3.



  1. Libro priore, cap. CXLVI.
  2. Ibidem, cap. CXLI.
  3. Cfr. Notae, 137 [Ed.].